Et uidisti, deus, omnia quae fecisti, et ecce bona ualde, quia et nos uidemus ea, et ecce omnia bona ualde. in singulis generibus operum tuorum, cum dixisses, ut fierent, et facta essent, illud atque illud uidisti quia bonum est. septiens numeraui scriptum esse te uidisse, quia bonum est quod fecisti; et hoc octauum est, quia uidisti omnia quae fecisti, et ecce non solum bona sed etiam ualde bona, tamquam simul omnia. nam singula tantum bona erant, simul autem omnia et bona et ualde. hoc dicunt etiam quaeque pulchra corpora, quia longe multo pulchrius est corpus, quod ex membris pulchris omnibus constat, quam ipsa membra singula, quorum ordinatissimo conuentu conpletur uniuersum, quamuis et illa etiam singillatim pulchra sint.