Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXVI

Pascuntur autem his escis qui laetantur eis, nec illi laetantur eis, quorum deus uenter. neque enim et in illis, qui praebent ista, ea, quae dant, fructus est, sed quo animo dant. itaque ille, qui deo seruiebat, non suo uentri, uideo plane, unde gaudeat, uideo et congratulor ei ualde. acceperat enim a Philippensibus quae per Epaphroditum miserant; sed tamen unde gaudeat, uideo. unde autem gaudet, inde pascitur, quia in ueritate loquens: Gauisus sum, inquit, magnifice in domino, qui tandem aliquando repullulastis sapere pro me, in quo sapiebatis; taedium autem habuistis. isti ergo diuturno taedio marcuerant et quasi exaruerant ab isto fructu boni operis, et gaudet eis, quia repullularunt, non sibi, quia eius indigentiae subuenerunt. ideo secutus ait: Non quod desit aliquid dico; ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. scio et minus habere, scio et abundare; in omnibus et in omni imbutus sum, et saturari et esurire et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo, qui me confortat.

Vnde ergo gaudes, o Paule magne? unde gaudes, unde pasceris, homo renouate in agnitionem dei secundum imaginem eius, qui creauit te, et anima uiua tanta continentia et lingua uolatilis loquens mysteria? talibus quippe animantibus ista esca debetur. quid est, quod te pascit? laetitia. quod sequitur audiam: uerum tamen, inquit, bene fecistis conmunicantes tribulationi meae. hinc gaudet, hinc pascitur, quia illi bene fecerunt, non quia eius angustia relaxata est, qui dicit tibi: In tribulatione dilatasti mihi, quia et abundare et penuriam pati nouit in te, qui confortas eum. scitis enim, inquit, etiam uos, Filippenses, quoniam in principio euangelii, cum ex Macedonia sum profectus, nulla mihi ecclesia conmunicaucit in ratione dati et accepti nisi uos soli, quia et Thessalonicam et semel et iterum usibus meis misistis. ad haec bona opera eos redisse nunc gaudet, et repullulasse laetatur tamquam reuiuescente fertilitate agri.

Numquid propter usus suos, quia dixit: Vsibus meis misistis, numquid propteria gaudet? non propterea. et hoc unde scimus? quoniam ipse sequitur dicens: Non quia quaero datum, sed requiro fructum. didici a te, deus meus, inter datum et fructum discernere. datum est res ipsa, quam dat, qui impertitur haec necessaria, ueluti est nummus, cibus, potus, uestimentum, tectum, adiutorium. fructus autem bona et recta uoluntas datoris est. non enim ait magister bonus: Qui susceperit prophetam tantum: Qui susceperit iustum, sed addidit: In nomine iusti; ita quippe ille mercedem prophetae, iste mercedem iusti accipet. nec solum ait: Qui calicem aquae frigidae potum dederit uni ex minimis meis, sed addidit: Tantum in nomine discipuli, et sic adiunxit: Amen dico uobis, non perdet mercedem suam. datum est suscipere prophetam, suscipere iustum, porrigere calicem aquae frigidae discipulo; fructus autem in nomine prophetae, in nomine iusti, in nomine discipuli hoc facere. fructu pascitur Helias a uidua sciente, quod hominem dei pasceret, et propter hoc pasceret; per coruum autem dato pascebatur. nec interior Helias, sed exterior pascebatur, qui posset etiam talis cibi egestate corrumpi.