Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXV

Volo etiam dicere, domine deus meus, quod me consequens tua scriptura conmonet, et dicam nec uerebor. uera enim dicam te mihi inspirante, quod ex eis uerbis uoluisti ut dicerem. neque enim alio praeter te inspirante credo me uerum dicere, cum tu sis ueritas, omnis autem homo mendax. et ideo qui loquitur mendacium, de suo loquitur. ergo ut uerum loquar, de tuo loquor. ecce dedisti nobis in escam omne faenum satiuum seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum, quod habet in se fructum seminis satiui. nec nobis solis, sed et omnibus auibus caeli et bestiis terrae atque serpentibus; piscibus autem et coetis magnis non dedisti haec. dicebamus enim eis terrae fructibus significari et in allegoria figurari opera misericordiae, quae huius uitae necessitatibus exhibentur ex terra fructifera. talis terra erat pius Onesiphorus, cuius domui dedisti misericordiam, quia frequenter Paulum tuum refrigerauit et catenam eius non erubuit. hoc fecerunt et fratres et tali fruge fructificauerunt, qui quod ei deerat suppleuerunt ex Macedonia. quomodo autem dolet quaedam ligna, quae fructum ei debitum non dederunt, ubi ait: in prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis inputetur. ista enim debentur eis, qui ministrant doctrinam rationalem per intellegentias diuinorum mysteriorum, et ita eis debentur tamquam hominibus. debentur autem eis sicut animae uiuae, praebentibus se ad imitandum in omni continentia. item debentur eis tamquam uolatilibus, propter benedictiones eorum, quae multiplicantur super terram, quoniam in omnem terram exiit sonus eorum.