Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVIIII

Sed prius lauamini, mundi estote auferte nequitiam ab animis uestris atque a conspectu oculorum meorum, ut appareat arida. discite bonum facere, iudicate pupillo et iustificate uiduam, ut germinet terra herbam pabuli et lignum fructiferum, et uenite, disputemus, dicit dominus, ut fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram. quaerebat diues ille a magistro bono, quid faceret, ut uitam aeternam consequeretur: dicat ei magister bonus, quem putabat hominem et nihil amplius bonus est autem, quia deus est dicat ei, ut, si uult uenire ad uitam, seruet mandata, separet a se amaritudinem malitiae atque nequitiae, non occidat, non moechetur, non furetur, non falsum testimonium dicat, ut appareat arida et germinet honorem matris et patris et dilectionem proximi. feci, inquit, haec omnia. unde ergo tantae spinae, si terra fructifera est? uade, extirpa siluosa dumeta auaritiae, uende quae possides et implere frugibus dando pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et sequere dominum, si uis esse perfectus, eis sociatus, inter quos loquitur sapientiam ille, qui nouit, quid distribuat diei et nocti, ut noris et tu, ut fiant et tibi luminaria in firmamento caeli: quod non fiet, nisi fuerit illic cor tuum; quod item non fiet, nisi fuerit illic thesaurus tuus, sicut audisti a magistro bono. sed contristata est terra sterilis, et spinae suffocauerunt uerbum.

Vos autem, genus electum in firmamento mundi, qui dimisistis omnia, ut sequeremini dominum, ite post eum et confundite fortia, ite post eum, speciosi pedes, et lucete in firmamento, ut caeli enarrent gloriam eius, diuidentes inter lucem perfectorum, sed nondum sicut angelorum, et tenebras paruulorum, sed non desperatorum: lucete super omnem terram, et dies sole candens eructet diei uerbum scientiae. luna et stellae nocti lucent, sed nox non obscurat eas, quoniam ipsae inluminant eam pro modulo eius. ecce enim tamquam deo dicente: fiant luminaria in firmamento caeli, factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et uisae sunt linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque illorum, et facta sunt luminaria in firmamento caeli uerbum uitae habentia. ubique discurrite, ignes sancti, ignes decori. uos enim estis lumen mundi nec estis sub modio. exaltatus est, cui adhaesistis et exaltauit uos. discurrite et innotescite omnibus gentibus.