Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVII

Quis congregauit amricantes in societatem unam? idem namque illis finis est temporalis et terrenae felicitatis, propter quam faciunt omnia, quamuis innumerabili uarietate curarum fluctuent. quis, domine, nisi tu, qui dixisti, ut congregarentur aquae in congregationem unam, et appareret arida, sitiens tibi, quoniam tuum est mare, et tu fecisti illud, et aridam terram manus tuae formauerunt? neque enim amaritudo uoluntatum, sed congregatio aquarum uocatur mare. tu enim coerces etiam malas cupidatates animarum, et figis limites, quousque progredi sinantur aquae, ut in se comminuantur fluctus earum, atque ita facis mare ordine imperii tui super omnia.

At animas sitientes tibi et apparentes tibi (alio fine distinctas a societate maris) occulto et dulci fonte irrigas, ut et terra det fructum suum: et dat fructum suum, et te iubente, domino deo suo, germinat anima nostra opera misericordiae secundum genus, diligens proximum in subsidiis necessitatum carnalium; habens in se semen secundum similitudinem, quoniam ex nostra infirmitate compatimur ad subueniendum indigentibus, similiter opitulantes, quemadmodum nobis uellemus opem ferri, si eodem modo indigeremus; non tantum in facilibus tamquam in herba seminali, sed etiam in protectione adiutorii forti robore, sicut lignum fructiferum, id est beneficum ad eripiendum eum, qui iniuriam patitur, de manu potentis, et praebendo protectionis umbraculum ualido robore iusti iudicii.