Nam sicut omnino tu es, tu scis solus, quoniam es incommutabiliter et scis incommutabiliter et uis incommutabiliter: et essentia tua scit et uult incommutabiliter, et scientia tua est et uult incommutabiliter et uoluntas tua est et scit incommutabiliter, nec uidetur iustum esse coram te, ut, quemadmodum se scit lumen incommutabile, ita sciatur ab inluminato conmutabili. ideoque anima mea tamquam terra sine aqua tibi, quia sicut se inluminare de se non potest, ita se satiare de se non potest. sic enim apud te fons uitae, quomodo in lumine tuo uidebimus lumen.