Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XIIII

Et ego dico: deus meus ubi est? ecce ubi es. respiro in te paululum, cum effundo super me animam meam in uoce exultationis et confessionis, soni festiuitatem celebrantis. et adhuc tristis, quia relabitur et fit abyssus, uel potius sentit adhuc se esse abyssum. dicit ei fides mea, quam accendisti in nocte ante pedes meos: quare tristis es, anima, et quare conturbas me? spera in domino; lucerna pedibus tuis uerbum eius. spera et perseruera, donec transeat nox, mater iniquorum, donec transeat ira domini, cuius filii et nos fuimus aliquando tenebrae, quarum residua trahimus in corpore propter peccatum mortuo, donec aspiret dies et remoueantur umbrae. spera in domino: mane astabo et contemplabor; semper confitebor illi. mane astabo et uidebo salutare uultus mei, deum meum, qui uiuificabit et mortalia corpora nostra propter spiritum, qui habitat in nobis, quia super interius nostrum tenebrosum et fluuidum misericorditer superferebatur. unde in hac peregrinatione pignus accepimus, ut iam simus lux, dum adhuc spe salui facti sumus et filii lucis et filii diei, non filii noctis neque tenebrarum, quod tamen fuimus. inter quos et nos in isto adhuc incerto humanae notitiae tu solus diuidis, qui probas corda nostra et uocas lucem diem et tenebras noctem. quis enim nos discernit nisi tu? quid autem habemus, quod non accepimus a te, ex eadem massa uasa in honorem, ex qua sunt et alia facta in contumeliam?