Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XI

Trinitatem omnipotentem quis intelleget? et quis non loquitur eam, si tamen eam? rara anima, quaecumque de illa loquitur, scit quod loquitur. et contendunt et dimicant, et nemo sine pace uidet istam uisionem. uellem, ut haec tria cogitarent homines in se ipsis. longe aliud sunt ista tria quam illa trinitas, sed dico, ubi se exerceant et probent et sentiant, quam longe sunt. dico autem haec tria: esse, nosse, uelle. sum enim et scio et uolo: sum sciens et uolens, et scio esse me et uelle, et uolo esse et scire. in his igitur tribus quam sit inseparabilis uita, et una uita et una mens et una essentia, quam denique inseparabilis distinctio et tamen distinctio, uideat qui potest. certe coram se est; adtendat in se et uideat et dicat mihi. sed cum inuenerit in his aliquid, et dixerit, non iam se putet inuenisse illud, quod supra ista est incommutabile, quod est inconmutabiliter et scit inconmutabiliter et uult inconmutabiliter: et utrum propter tria haec et ibi trinitas an in singulis haec tria, ut terna singulorum sint, an utrumque miris modis simpliciter et multipliciter infinito in se sibi fine, quo est et sibi notum est et sibi sufficit inconmutabiliter id ipsum copiosa unitatis magnitudine, quis facile cogitauerit? quis ullo modo dixerit? quis quolibet modo temere pronuntiauerit?