Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

V

Etenim species est pulchris corporibus, et auro et argento et omnibus, et in contactu carnis congruentia ualet plurimum, ceterisque sensibus est sua cuique accommodata modificatio corporum; habet etiam honor temporalis et imperitandi atque superandi potentia suum decus, unde etiam uindictae auiditas oritur: et tamen in cuncta haec adipiscenda non est egrediendum abs te, domine, neque deuiandum a lege tua. et uita, quam hic uiuimus, habet inlecebram suam, propter quendam modum decoris sui, et conuenientiam cum his omnibus infimis pulchris. amicitia quoque hominum caro nodo dulcis est propter unitatem de multis animis. propter uniuersa haec atque huius modi peccatum admittitur, dum inmoderata in ista inclinatione, cum extrema bona sint, melior et summa deseruntur, tu, domine deus noster, et ueritas tua et lex tua. habent enim et haec ima delectationes, sed non sicut deus meus, qui fecit omnia, quia in ipso delectatur iustus, et ipse est deliciae rectorum corde.

Cum itaque de facinore quaeritur, qua causa factum sit, credi non solet, nisi cum appetitus adipiscendi alicuius illorum bonorum, quae infima diximus, esse potuisse adparuerit, aut metus amittendi. pulchra sunt enim et decora, quamquam prae bonis superioribus et beatificis abiecta et iacentia. homicidium fecit. cur fecit? adamauit eius coniugem aut praedium aut uoluit depraedari, unde uiueret, aut timuit ab illo tale aliquid amittere aut laesus ulcisci se exarsit. num homicidium sine causa faceret ipso homicidio delectatus? quis crediderit? nam et de quodam dictum est uaecordi et nimis creduli homine, quod gratuito potius malus atque crudelis erat; praedicta est tamen causa: ne per otium, inquit, torpesceret manus aut animus. quare id quoque? cur ita? ut scilicet illa exercitatione scelerum capta urbe honores, imperia, diuitias adsequeretur, et careret metu legum et difficultate rerum, propter inopiam rei familiaris et conscientiam scelerum. nec ipse igitur Catilina amauit facinora sua, sed utique aliud, cuius causa illa faciebat.