Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXXI

Ita cum alius dixerit: hoc sensit, quod ego, et alius: immo illud, quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non utrumque potius, si utrumque uerum est, et si quid tertium et si quid quartum et si quid omnino aliud uerum quispiam in his uerbis uidet, cur non illa omnia uidesse credatur, per quem deus unus sacras litteras uera et diuersa uisuris multorum sensibus temperauit? ego certe, quod intrepidus de meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, sic mallem scribere, ut, quod ueri quisque de his rebus capere posset, mea uerba resonarent, quam ut unam ueram sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus meus, tam praeceps esse, ut hoc illum uirum de te meruisse non credam. sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, cum ea scriberet, quidquid hic ueri potuimus inuenire, et quidquid nos non potuimus aut nondum potuimus, et tamen in eis inueniri potest.