Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXII

Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptauerit: si non uultis hanc informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam uideri, erat ergo aliquid, quod non fecerat deus, unde caelum et terram faceret; neque enim scriptura narrauit, quod istam materiem deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae uocabulo significatam, cum diceretur: in principio fecit deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: terra autem erat inuisibilis et incomposita, quamuis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intellegamus nisi eam, quam fecit deus in eo, quod perscriptum est: fecit caelum et terram, respondebunt assertores duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut illius, cum haec audierint, et dicent: informem quidem istam materiam non negamus a deo factam, deo, a quo sunt omnia bona ualde, quid, sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem conmemorasse scripturam, quod hanc informitatem fecerit deus, sicut alia multa non commemorauit, ut Cherubim et Seraphim, et quae apostolus distincte ait, sedes, dominationes, principatus, potestates, quae tamen omnia deum fecisse manifestum est. aut si in eo, quod dictum est: fecit caelum et terram, comprehensa sunt omnia, quid de aquis dicimus, super quas ferebatur spiritus dei? si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas uidemus? aut si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum est factum firmamentum et uocatum caelum, neque scriptum est factas esse aquas? non enim adhuc informes sunt et inuisae, quas ita decora specie fluere cernimus. aut si tunc acceperunt istam speciem, cum dixit deus: congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de aquis, quae super firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent, nec scriptum est, qua uoce formatae sint? unde si aliquid Genesis tacuit deum fecisse, quod tamen deum fecisse nec sana fides nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus, ubi autem factae sint, non inuenimus, cur non informem quoque illam materiam, quam scriptura haec terram inuisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum appellat, docente ueritate intellegamus ex deo factam esse de nihlo ideoque illi non esse coaeternam, quamuis ubi facta sit omiserit enuntiare ista narratio?