Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVIII

Quibus omnibus auditis et consideratis, nolo uerbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; et nouit magister noster, in quibus duobus praeceptis totam legem prophetasque suspenderit. quae mihi ardenter confitenti, deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diuersa in his uerbis intellegi possint, quae tamen uera sint? quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sensero, quam sensit alius eum senisse, qui scripsit? omnes quidem, qui legimus, nitimur hoc indagare atque conprehendere, quod uoluit ille quem legimus, et cum eum ueridicum credimus, nihil, quod falsum esse uel nouimus uel putamus, audemus eum existimare dixisse. dum ergo quisque conatur id sentire in scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est, si hoc sentiat, quod tu, lux omnium ueridicarum mentium, ostendis uerum esse, etiamsi non hoc sensit ille, quem legit, cum et ille uerum nec tamen hoc senserit?