Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXVI

Nonne tibi confitetur anima mea confessione ueridica metiri me tempora? ita, domine deus meus, metior et quid metiar nescio. metior motum corporis tempore. item ipsum tempus nonne metior? an uero corporis motum metirer, quamdiu sit et quamdiu hinc illuc perueniat, nisi tempus, in quo mouetur, metirer? ipsum ergo tempus unde metior? an tempore breuiore metimur longius, sicut spatio cubiti spatium transtri? sic enim uidemus spatio breuis syllabae metiri spatium longae syllabae atque id duplum dicere. ita metimur spatia carminum spatiis uersuum, et spatia uersuum spatiis pedum, et spatia pedum spatiis syllabarum, et spatia longarum spatiis breuium: non in paginis nam eo modo loca metimur, non tempora sed cum uoces pronuntiando transeunt, et dicimus: longum carmen est, nam tot uersibus contexitur; longi uersus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad breuem. sed neque ita comprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest, ut ampliore spatio temporis personet uersus breuior, si productius pronuntietur, quam longior, si correptius. ita carmen, ita pes, ita syllaba. inde mihi uisum est nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cuius rei, nescio, et mirum, si non ipsius animi. quid enim metior, obsecro, deus meus, et dico aut indefinite: longius est hoc tempus quam illud aut etiam definite: duplum est hoc ad illud? tempus metior, scio; sed non metior futurum, quia nondum est, non metior praesens, quia nullo spatio tenditur, non metior praeteritum, quia iam non est. quid ergo metior? an praetereuntia tempora, non praeterita? sic enim dixeram.