Iubes ut adprobem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio: tu dicis. ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. cum enim mouetur corpus, tempore metior, quamdiu moueatur, ex quo moueri incipit, donec desinat. et si non uidi, ex quo coepit, et perseuerat moueri, ut non uideam, cum desinit, non ualeo metiri, nisi forte ex quo uidere incipio, donec desinam. quod si diu uideo, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem, quantum sit, quia et quantum cum dicimus, conlatione dicimus, uelut: tantum hoc, quantum illud aut: duplum hoc ad illud et si quid aliud isto modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo ueniat corpus, quod mouetur, uel partes eius, si tamquam in torno mouetur, possumus dicere, quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis uel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis, aliud, quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat, quid horum potius tempus dicendum sit? nam si et uarie corpus aliquando mouetur, aliquando stat, non solum motum eius, sed etiam statum tempore metimur et dicimus: tantum stetit, quantum motum est aut: duplo uel triplo stetit ad id quod motum est et si quid aliud nostra dimensio siue conprehenderit siue existimauerit, ut dici solet plus minus. non ergo tempus corporis motus.