Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VIIII

In hoc principio fecisti, deus, caelum et terram, in uerbo tuo, in filio tuo, in uirtute tua, in sapientia tua, in ueritate tua, miro modo dicens et miro modo faciens. quis conprehendet? quis enarrabit? quid est illud, quod interlucet mihi et percutit cor meum sine laesione? et inhorresco et inardesco: inhorresco, in quantum dissimilis ei sum, inardesco, in quantum similis ei sum. sapientia, sapientia ipsa est, quae interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem ab ea, caligine atque aggere poenarum mearum, quoniam sic infirmatus est in egestate uigor meus, ut non sufferam bonum meum; donec tu, domine, qui propitius factus es omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos; quia et redimes de corruptione uitam meam et coronabis me in miseratione et misericordia; et satiabis in bonis desiderium meum, quoniam renouabitur iuuentus mea sicut aquilae. spe enim salui facti sumus, et promissa tua per patientiam expectamus. audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: quam magnificata sunt opera tua, domine, omnia in sapientia fecisti! et illa principium, et in eo principio fecisti caelum et terram.