Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVIII

Quid autem mirum, quod in uanitates ita ferebar, et a te, deus meus, ibam foras, quando mihi imitandi proponebantur homines, qui aliqua facta sua non mala si cum barbarismo aut soloecismo enuntiarent, reprehensi confundebantur; si autem libidines suas integris et rite consequentibus uerbis copiose ordinateque narrarent, laudati gloriabantur? uides haec, domine, et taces, longanimis et multum misericors et uerax. numquid semper tacebis? et nunc erues de hoc inmanissimo profundo quaerentem te animam et sitientem delectationes tuas, et cuius cor dicit tibi: quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram: nam longe a uultu tuo in affectu tenebroso. non enim pedibus aut spatiis locorum itur abs te aut reditur ad te, aut uero filius ille tuus equos aut currus uel naues quaesiuit aut auolauit pinna uisibili aut moto poplite iter egit, ut in longinqua regione uiuens prodige dissiparet quod dederas proficiscenti, dulcis pater, quia dederas, et egeno redeunti dulcior: in affectu ergo libidinoso, id enim est tenebroso atque id est longe a uultu tuo.

Vide, domine deus meus, et patienter, ut uides, uide, quomodo diligenter obseruent filii hominum pacta litterarum et syllabarum accepta a prioribus locutoribus, et a te accepta aeterna pacta perpetuae salutis neglegant: ut qui illa sonorum uetera placita teneat aut doceat, si contra disciplinam grammaticam sine adspiratione primae syllabae hominem dixerit, magis displiceat hominibus, quam si contra tua praecepta hominem oderit, cum sit homo. quasi uero quemlibet inimicum hominem perniciosius sentiat quam ipsum odium, quo in eum irritatur, aut uastet quisquam persequendo alium grauius, quam cor suum uastat inimicando. et certe non est interior litterarum scientia quam scripta conscientia, id se alteri facere quod nolit pati. quam tu secretus es, habitans in excelsis in silentio, deus solus magnus, lege infatigabili spargens poenales caecitates supra inlicitas cupiditates, cum homo eloquentiae famam quaeritans ante hominem iudicem, circumstante hominum multitudine, inimicum suum odio inmanissimo insectans, uigilantissime cauet, ne per linguae errorem dicat: Inter omines, et ne per mentis furorem hominem auferat ex hominibus non cauet.