Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

II

Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua, et omnes terrores tuos et consolationes et gubernationes, quibus me perduxisti praedicare uerbum et sacramentum tuum dispensere populo tuo? et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi ualent stillae temporum. et olim inardesco meditari in lege tua, et in ea tibi confiteri scientiam et inperitiam meam, primordia inluminationis tuae et reliquias tenebrarum mearum, quousque deuoretur a fortitudine infirmitas. et nolo in aliud horae diffluant, quas inuenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis et intentionis animi, et seruitutis, quam debemus hominibus, et quam non debemus et tamen reddimus.

Domine deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat, sed usui uult esse fraternae caritati: et uides in corde meo quia sic est. sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi. inops enim et pauper sum, tu diues in omnes inuocantes te, qui securus curam nostri geris. circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora mea, labia mea. sint castae deliciae meae scripturae tuae, nec fallar in eis nec fallam ex eis. domine, adtende et miserere, domine deus meus, lux caecorum et uirtus infirmorum, statimque lux uidentium et uirtus fortium, adtende animam meam et audi clamantem de profundo. nam nisi adsint et in profundo aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? tuus est dies et tua est nox: ad nutum tuum momenta transuolant. largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae, neque aduersus pulsantes claudas eam. neque enim frustra scribi uoluisti tot paginarum opaca secreta, aut non habent illae siluae ceruos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. o domine, perfice me et reuela mihi eas. ecce uox tua gaudium meum, uox tua super afluentiam uoluptatum. da quod amo: amo enim. et hoc tu dedisti. ne dona tua deseras nec herbam tuam spernas sitientem. confitear tibi quodquod inuenero in libris tuis, et audiam uocem laudis, et te bibam, et considerem mirabilia de lege tua ab usque principio, in quo fecisti caelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae ciuitatis tuae.

Domine, miserere mei et exaudi desiderium meum. puto enim, quod non sit de terra, non de auro et argento et lapidibus aut decoris uestibus aut honoribus et potestatibus aut uoluptatibus carnis neque de necessariis corpori et huic uitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis adponuntur quaerentibus regnum et iustitiam tuam. uide, deus meus, unde sit desiderium meum. narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. ecce unde est desiderium meum. uide, pater, aspice et uide et adproba, et placeat in conspectu misericordiae tuae inuenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. obsecro per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, uirum dexterae tuae, filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quaesisti non quaerentes te, quaesisti autem, ut quaereremus te, uerbum tuum, per quod fecisti omnia, in quibus et me, unicum tuum, per quem uocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. ipsos quaero in libris tuis, Moyses de illo scripsit: hoc ipse ait, hoc ueritas ait.