Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXVIII

Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples, subleuas eum, quoniam tui plenus nondum sum, oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet uictoria nescio. ei mihi! domine, miserere mei! contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet uictoria nescio. ei mihi! domine, miserere mei! ei mihi! ecce uulnera mea non abscondo: medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temptatio est uita humana super terram? quis uelit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret. prospera in aduersis desidero, aduersa in prosperis timeo. quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita temptatio? uae prosperitatibus saeculi semel et iterum, a timore aduersitatis et a corruptione laetitiae! uae aduersitatibus saeculi semel et iterum et tertio, a desiderio prosperitatis, et quia ipsa aduersitas dura est, et ne frangat tolerantiam! numquid non temptatio est uita humana super terram sine ullo interstitio?