Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXVI

Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea, priusquam te discerem. ubi ergo te inueni, ut discerem te, nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. ueritas, ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus diuersa consulentibus. liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc uelle quod a te audierit.