Non ergo certum est, quod omnes esse beati uolunt, quoniam qui non de te gaudere uolunt, quae sola uita beata est, non utique uitam beatam uolunt. an omnes hoc uolunt, sed quoniam caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non faciant quod uolunt, cadunt in id quod ualent eoque contenti sunt, quia illud, quod non ualent, non tantum uolunt, quantum sat est, ut ualeant? nam quaero ab omnibus, utrum malint de ueritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de ueritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se uelle. beata quippe uita est gaudium de ueritate. hoc est enim gaudium de te, qui ueritas es, deus, inluminatio mea, salus faciei meae, deus meus. hanc uitam beatam omnes uolunt, hanc uitam, quae sola beata est, omnes uolunt, gaudium de ueritate omnes uolunt. multos expertus sum, qui uellent fallere, qui autem falli, neminem. ubi ergo nouerunt hanc uitam beatam, nisi ubi nouerunt etiam ueritatem? amant enim et ipsam, quia falli nolunt, et cum amant beatam uitam (quod non est aliud quam de ueritate gaudium), utique amant etiam ueritatem nec amarent, nisi esset aliqua notitia eius in memoria eorum. cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? quia fortius occupantur in aliis, quae potius eos faciunt miseros quam illud beatos, quod tenuiter meminerunt. adhuc enim modicum lumen est in hominibus; ambulent, ambulent, ne tenebrae conprehendant.
Cur autem ueritas parit odium, et inimicus eis factus est homo tuus uerum praedicans, cum ametur beata uita, quae non est nisi gaudium de ueritate? nisi quia sic amatur ueritas, ut, quicumque aliud amant, hoc quod amant uelint esse meritatem, et quia falli nollent, nolunt conuinci, quod falsi sint. itaque propter eam rem oderunt ueritatem, quam pro ueritate amant. amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. quia enim falli nolunt et fallere uolunt, amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt eam, cum eos ipsos indicat. inde retribuet eis, ut, qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis ipsa non sit manifesta. sic, sic, etiam sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere uult, se autem ut lateat aliquid non uult. contra illi redditur, ut ipse non lateat ueritatem, ipsum autem ueritas lateat. tamen etiam sic, dum miser est, ueris mauult gaudere quam falsis. beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia, de ipsa, per quam uera sunt omnia, sola ueritate gaudebit.