Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXI

Numquid ita, ut memini Carthaginem qui uidi? non; uita enim beata non uidetur oculis, quia non est corpus. numquid sicut meminimus numeros? non; hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci; uitam uero beatam habemus in notitia, ideoque amamus, et tamen adhuc adipisci eam uolumus, ut beati simus. numquid sicut meminimus eloquentiam? non; quamuis et hoc nomine audito recordentur ipsam rem, qui etiam nondum sunt eloquentes, multique esse cupiant, unde apparet eam esse in eorum notitia; tamen per corporis sensus alios eloquentes animaduerterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant: quamquam nisi ex interiore notitia, non delectarentur, neque hoc esse uellent, nisi delectarentur: beatam uero uitam nullo sensu corporis in aliis experimur. numquid sicut meminimus gaudium? fortasse ita. nam gaudium meum etiam tristis memini sicut uitam beatam miser; neque umquam corporis sensu gaudium meum uel uidi uel audiui uel odoratus sum uel gustaui uel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando laetatus sum, et adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci ualeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio, pro earum rerum diuersitate, de quibus me gauisum esse memini. nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror, aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non adsunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo.

Ubi ergo et quando expertus sum uitam meam beatam, ut recorder eam et amem et desiderem? nec ego tantum aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse uolumus. quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa uoluntate uellemus. sed quid est hoc? quid? si quaeratur a duobus, utrum militare uelint, fieri possit, ut alter eorum uelle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum esse beati uelint, uterque se statim sine dubitatione dicat optare, nec ob aliud ille uelit militare, non ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint. num forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet? ita se omnes beatos esse uelle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se uelle gaudere atque ipsum gaudium uitam beatam uocant. quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen, quo peruenire omnes nituntur, ut gaudeant. quae quoniam res est, quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae uitae nomen auditur.