Exaudi, domine, deprecationem meam, ne deficiat anima mea sub disciplina tua, neque deficiam in confitendo tibi miserationes tuas, quibus eruisti me ab omnibus uiis meis pessimis, ut dulcescas mihi super omnes seductiones, quas sequebar, et amem te ualidissime, et amplexer manum tuam totis praecordiis meis, et eruas me ab omni temptatione usque in finem. Ecce enim tu, domine, rex meus et deus meus, tibi seruiat quidquid utile puer didici, tibi seruiat quod loquor et scribo et lego et numero quoniam cum uana discerem, tu disciplinam dabas mihi et in eis uanis peccata delectationum mearum dimisisti mihi. didici in eis multa uerba utilia; sed et in rebus non uanis disci possunt, et ea uia tuta est, in qua pueri ambularent.