Haec omnia memoria teneo et quomodo ea didicerim memoria teneo. multa etiam, quae aduersus haec falsissime disputantur, audiui et memoria teneo; quae tamenetsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discreuisse me inter illa uera et haec falsa, quae contra dicuntur, et hoc memini, aliterque nunc uideo discernere me ista, aliter autem memini saepe me discreuisse, cum ea saepe cogitarem. ergo et intellexisse me saepius ista memini, et quod nunc discerno et intellego, recondo in memoria, ut postea me nunc intellexisse meminerim. et meminisse me memini, sicut postea, quod haec reminisci nunc potui, si recordabor, utique per uim memoriae recordabor.