Premebam oculos eius; et confluebat in praecordia mea maestitudo ingens et transfluebat in lacrimas; ibidemque oculi mei uiolento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine ualde male mihi erat. tum uero, ubi efflauit extremum, puer Adeodatus exclamauit in planctu, atque ab omnibus nobis coercitus tacuit. hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus iuuenali uoce, uoce cordis, coercebatur et tacebat neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrimosis gemitibusque celebrare, quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium aut quasi omnimoda extinctio. at illa nec misere moriebatur nec omnino moriebatur. hoc et documentis morum eius et fide non ficta rationibusque certis tenebamus.
Quid ergo, quod intus mihi grauiter dolebat, nisi ex consuetudine simul uiuendi dulcissima et carissima repente dirrupta uulnus recens? gratulabar quidem testimonio eius, quod in ea ipsa ultima aegritudine obsequiis meis interblandiens appellabat me pium; et conmemorabat grandi dilectionis affectu, numquam se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosum sonum. sed tamen quid tale, deus meus, qui fecisti nos, quid conparabile habebat honor a me delatus illi et seruitus ab illa mihi? quoniam itaque deserebar tam magno eius solacio, sauciabatur anima et quasi dilaniabatur uita, quae una facta erat ex mea et illius.
Cohibito ergo a fletu illo puero, psalterium arripuit Euodius et cantare coepit psalmum. cui respondebamus omnis domus: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. audito autem, quid ageretur, conuenerunt multi fratres ac religiosae feminae, et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus, ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam; eoque fomento ueritatis mitigabam cruciatum, tibi notum, illis ignorantibus et intente audientibus et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. at ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus mei, et constringebam fluxum maeoris, cedebatque mihi paululum: rursusque impetu suo ferebatur, non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad uultus mutationem, sed ego sciebam, quid corde premerem. et quia mihi uehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum et duplici tristitia macerabar.
Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus, sine lacrimis. nam neque in eis precibus, quas tibi fudimus, cum offeretur pro ea sacrificium pretii nostri, iam iuxta sepulchrum posito cadauere, priusquam deponeretur, sicut illic fiere solet, nec in eis ergo precibus fleui: sed toto die grauiter in occulto maestus eram, et mente turbata rogebam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas, credo, conmendans memoriae meae uel hoc uno documento omnis consuetudinis uinculum etiam aduersus mentem, quae iam non fallaci uerbo pascitur. uisum etiam mihi est, ut irem lauatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci balaneion dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, pater orphanorum, quoniam laui et talis eram, qualis priusquam lauissem. neque enim exudauit de corde meo maeroris amaritudo. deinde dormiui, et uigilaui, et non parua ex parte mitigatum inueni dolorem meum, atque ut eram in lecto meo solus, recordatus sum ueridicos uersus Ambrosii tui: tu es enim,
Deus, creator omniumpolique rector uestiens
diem decoro lumine,
noctem sopora gratia,
artus solutos ut quies
reddat laboris usui
mentesque fessas alleuet
luctuque soluat anxios.
Atque inde paulatim redducebam in pristinum sensum ancillam tuam, conuersationemque eius piam in te et sancte in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum, et libuit flere in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. et dimisi lacrimas, quas continebam, ut effluerent quantum uellent, substernens eas cordi meo: et requieuit in eis, quoniam ibi erant aures tuae, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. et nunc, domine, confiteor tibi in litteris. legat qui uolet et interpretetur, ut uolet, et si peccatum inuenerit. fleuisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleuerat, ut oculis tuis uiuerem, non inrideat, sed potius, si est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te, patrem omnium fratrum Christi tui.