Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

X

Impendente autem die, quo ex hac uita erat exitura quem diem tu noueras ignorantibus nobis prouenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, quae nos habebat, prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos nauigationi. conloquebamur ergo soli ualde dulciter; et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt extenti, quaerebamus inter nos apud praesentem ueritatem, quod tu es, qualis futura esset uita aeterna sanctorum, quam nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis uitae, qui est apud te; ut inde pro captu nostro aspersi, quoquo modo rem tantam cogitaremus.

Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet, in quantalibet luce corporea, prae illius uitae iucunditate non conparatione, sed ne conmemoratione quidem digna uideretur, erigentes nos ardentiore affectu in id ipsum, perambulauimus gradatim cuncta corporalia, et ipsum caelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. et adhuc ascendebamus, interius cogitando et loquendo et mirando opera tua, et uenimus in mentes nostras et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, unde pascis Israel in aeternum ueritate pabulo, et ibi uita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt et quae futura sunt. et ipsa non fit, sed sic est, ut fuit, et sic erit semper: quin potius fuisse et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum esse non est aeternum. et dum loquimur et inhiamus illi, attingimus eam modice tot ictu cordis; et suspirauimus, et reliquimus ibi religatas primitias spiritus, et remeauimus ad strepitum oris nostri, ubi uerbum et incipitur et finitur. et quid simile uerbo tuo, domino nostro, in se permanenti sine uetustate atque innouanti omnia?

Dicebamus ergo: se cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli et ipsa sibi anima sileat, et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariae reuelationes, omnis lingua et omne signum et quidquid transuendo fit si cui sileat omnino quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: Non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in aeternum: his dictis si iam taceant, quoniam erexerunt aurem in eum, qui fecit ea, et loquatur ipse solus non per ea, sed per se ipsum, ut audiamus uerbum eius, non per linguam carnis neque per uocem angeli nec per sonitum nubis nec per aenigma similitudinis, sed ipsum, quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos et rapida cogitatione attingimus aeternam sapientiam super omnia manentem, se continuetur hoc et subtrahantur aliae uisiones longe inparis generis, et haec una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna uita, quale fuit hoc momentum intellegentiae, cui suspirauimus, nonne hoc est: Intra in gaudium domini tui? et istud quando? an cum omnes resurgimus, sed non omnes inmutabimur?

Dicebam talia, etsi non isto modo et his uerbis, tamen, domine, tu scis, quod illo die, cum talia loqueremur et mundus iste nobis inter uerba uilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: fili, quantum ad me adtinet, nulla re iam delector in hac uita. quid hic faciam adhuc et cur hic sim, nescio, iam consumpta spe huius saeculi. unum erat, propter quod in hac uita aliquantum inmorari cupiebam, ut te Christianum catholicum uiderem, priusquam morerer. cumulatius hoc mihi deus praestitit, ut te etiam contemta felicitate terrena seruum eius uideam. quid hic facio?