Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VIIII

Educata itaque pudice ac sobrie, potiusque a te subdita parentibus quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita uiro seruiuit ueluti domino, et sategit eum lucrari tibi, loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reuerenter amabilem atque mirabilem uiro. ita autem tolerauit cubilis iniurias, ut nullam de hac re cum marito haberet umquam simultatem. expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. erat uero illo praeterea sicut beneuolentia praecipuus, ita ira feruidus. sed nouerat haec non resistere irato uiro, non tantum facto, sed ne uerbo quidem. iam uero refractum et quietum cum opportunum uiderat, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius commotus fuerat. denique cum matronae multae, quarum uiri mansuetiores erant, plagarum uestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica conloquia illae arguebant maritorum uitam, haec earum linguam, ueluti per iocum grauiter admonens, ex quo illas tabulas, quae matrimoniales uocantur, recitari audissent, tamquam instrumenta, quibus ancillae factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire aduersus dominos non oportere. cumque mirarentur illae, scientes quam ferocem coniugem sustineret, numquam fuisse auditum aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem, aut quod a se inuicem uel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quaererent, docebat illa institutum suum, quod supra memoraui. quae obseruabant, expertae gratulabantur; quae non obseruabant, subiectae uexabantur.

Socrum etiam suam, primo susurris malarum ancillarum aduersus se irritatam, sic uicit obsequiis, perseuerans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque uindictam. itaque posteaquam ille, et matri obtemperans et curans familiae disciplinam et concordiae suorum consulens, proditas ad prodentis arbitrium uerberibus coercuit, promisit illa talia de se praemia sperare debere, quaecumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur, nullaque iam audente memorabili inter se beneuolentiae suauitate uixerunt.

Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cuius utero me creasti, deus meus, misericordia mea, munus grande donaueras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se praebebat pacificam, ut cum ab utraque multa de inuicem audiret amarissima, (qualia solet eructuare turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae de absente inimica per acida conloquia cruditas exhalatur odiorum,) nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas ualeret. paruum hoc bonum mihi uideretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer, nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime peruagante, non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quae non dicta sunt addere: cum contra homini humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit. qualis illa erat docente te magistro intimo in schola pectoris.

Denique etiam uirum suum iam in extrema uita temporali eius lucrata est tibi; nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli tolerauerat. erat etiam serua seruorum tuorum. quisquis eorum nouerat eam, multum in ea laudabat, et honorabat et diligebat te, quia sentiebat praesentiam tuam in corde eius sanctae conuersationis fructibus testibus. fuerat enim unius uiri uxor, mutuam uicem parentibus rediderat, domum suam pie tractauerat, in operibus bonis testimonium habebat. nutrierat filios totiens eos parturiens, quotiens abs te deuiare cernebat. postremo nobis, domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui seruis tuis, qui ante dormitionem eius in te iam consociati uiuebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset, ita seruiuit, quasi ab omnibus genita fuisset.