Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VII

Non longe coeperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare, magno studio fratrum concinentium uocibus et cordibus. nimirum annus erat aut non multo amplius, cum Iustina, Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arrianis. excubabat pia plebs in ecclesia, mori parata cum episcopo suo, seruo tuo. ibi mater mea, ancilla tua, sollicitudinis et uigiliarum primas tenens, orationibus uiuebat. non adhuc frigidi a calore spiritus tui, excitabamur tamen ciuitate adtonita atque turbata. tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium. ne populus maeroris taedio contabesceret, institutum est: ex illo in hodiernum retentum multis iam ac paene omnibus gregibus tuis et per cetera orbis imitantibus.

Tunc memorato antistiti tuo per uisum aperuisti, quo loco laterent martyrum corpora Protasi et Geruasi, quae per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui reconderas, unde opportune promeres ad coercendam rabiem femineam, sed regiam. cum enim prolata et effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos inmundi uexabant spiritus, confessis eisdem daemonibus, sanabantur, uerum etiam quidam plures annos caecus ciuis ciuitatique notissimus, cum populi tumultuante laetitia causam quaesisset atque audisset, exsiluit, eoque se ut duceret suum ducem rogauit. quo perductus inpetrauit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum quod ubi fecit atque admouit oculis, confestim aperti sunt. inde fama discurrens, inde laudes tuae feruentes, lucentes, inde illius inimicae animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus, a persequendi tamen furore conpressus est. gratias tibi, deus meus! unde et quo duxisti recordationem meam, ut haec etiam confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? et tamen tunc, cum ita fragraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post te; ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi et tandem respirans, quantum patet aura in domo faenea.