Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

IIII

Et uenit dies, quo etiam actu soluerer a professione rhetorica, unde iam cogitatu solutus eram, et factum est: eruisti linguam meam, unde iam erueras cor meum, et benedicebam tibi gaudens, profectus in uillam cum meis omnibus. ubi quid egerim in litteris (iam quidem seruientibus tibi, sed adhuc superbiae scholam tamquam in pausatione anhelantibus) testantur libri disputati cum praesentibus et cum ipso me solo coram te; quae autem cum absente Nibridio, testantur epistulae. et quando mihi sufficiat tempus conmemorandi omnia magna erga nos beneficia tua, in illo tempore praesertim, ad alia maiora properanti? reuocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit,domine, confiteri tibi, quibus internis me stimulis perdomueris; et quemadmodum me conplanaueris, humilitatis montibus et collibuscogitationum mearum, et tortuosa mea direxeris, et aspera lenieris; quoque modo ipsum etiam Alypium, fratrem cordis mei, subegeris nomini unigeniti tui, domini et saluatoris nostri Iesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. magis enim eas uolebat redolere gymnasiorum cedros, quas iam contriuit dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas aduersas serpentibus.

Quas tibi, deus meus, uoces dedi, cum legerem psalmos Dauid, cantica fidelia, sonos pietatis excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo, catechumenus in uilla cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis, muliebri habitu, uirili fide, anili securitate, materna caritate, Christiana pietate! quas tibi uoces dabam in psalmis illis, et quomodo in te inflammabar ex eis, et accendebar eos recitare, si possem, toto orbi terrarum, aduersum typhum generis humani! et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. quam uehementi et acri dolore indignabar Manichaeis, et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent, et insani essent aduersus antidotum, quo sani esse potuissent! uellem, tu alicubi iuxta essent tunc, et me nesciente, quod ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent uoces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus: (Cum inuocarem te, exaudisti me, deus iustitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi: Miserere mei, domine, et exaudi orationem meam): audirent ignorante me, utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quae inter haec uerba dixerim, quia et re uera nec ea dicerem nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri uiderique sentirem: nec, si dicerem, sic acciperent, quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.

Inhorrui timendo, ibidemque inferbui sperando et exultando in tua misericordia, pater. et haec omnia exibant per oculos et uocem meam, cum conuersus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: Filii hominum, quousque graues corde? Vt quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? dilexeram enim uanitatem et quaesieram mendacium. et tu, domine, iam magnificaueras sanctum tuum, suscitans eum a mortuis et collocans ad dexteram tuam, unde mitteret ex alto promissionem suam, paracletum, spiritum ueritatis. et miserat eum iam, sed ego nesciebam. miserat eum, quia iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in caelum. ante autem spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. et clamat prophetia: Quousque graues corde? Vt quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? Et scitote, quoniam dominus magnificauit sanctum suum. clamat quousque, clamat scitote, et ego tamdiu nesciens uanitatem dilexi et mendacium quaesiui, et ideo audiui et contremui, quoniam talibus dicitur, qualem me fuisse reminiscebar. in phantasmatis enim, quae pro ueritate tenueram, uanitas erat et mendacium. et insonui multa grauiter et fortiter in dolore recordationis meae. quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt uanitatem et quaerunt mendacium: forte conturbantur et euomuissent illud, et exaudires eos, cum clamarent ad te: quoniam uera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.

Legebam: Irascimini et nolite peccare. et quomodo mouebar, deus meus, qui iam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de cetero non peccarem: et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur, et thesaurizant sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii tui! nec iam bona mea foris erant, nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. uolentes enim gaudere forinsecus facile uanescunt, et effunduntur in ea, quae uidentur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. et o si fatigentur inedia et dicant: Quis ostendet nobis bona? et dicamus, et audiant: Signatum est in nobis lumen uultus tui, domine. non enim lumen nos sumus, quod inluminat omnem hominem, sed inluminamur a te, ut, qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te. o si uiderent internum aeternum, quod ego quia gustaueram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in occulis suis foris a te et dicerent: Quis ostendit nobis bona? ibi enim, ubi mihi iratus eram, intus in cubili, ubi conpunctus eram, ubi sacrificaueram, mactans uetustatem meam, et inchoata meditatione renouationis meae, sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas et dederas laetitiam in corde meo. et exclamabam, legens haec foris et agnoscens intus, nec uolebam multiplicari terrenis bonis, et deuorans tempora et deuoratus temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum et uinum et oleum.

Et clamabam in consequenti uersu clamore alto cordis mei: O in pace! O in id ipsum! O quid dixit: obdormiam et somnum capiam? quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in uictoria? et tu es id ipsum ualde, qui non mutaris, et in te requies obliuiscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum, nec ad alia adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu, domine, singulariter in spe constituisti me. legebam et ardebam, nec inueniebam, quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis, latrator amarus et caecus aduersus litteras, de melle caeli melleas, et de lumine tuo luminosas, et super inimicis scripturae huiustabescebam.

Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? sed nec oblitus sum, nec silebo, flagelli tui asperitatem, et misericordiae tuae mirabilem celeritatem. dolore dentium tunc excruciabas me, et cum in tantum ingrauesceret, ut non ualerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos, qui aderant, ut deprecarentur te pro me, deum salutis omnimodae. et scripsi hoc in cera et dedi, ut eis legeretur. mox ut genus simplici affectu fiximus, fugit dolor ille. sed quis dolor? aut quomodo fugit? expaui, fateor, domine meus et deus meus: nihil enim tale ab ineunte aetate expertus fueram. et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui, et gaudens in fide laudaui nomen tuum; et ea fides me securum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per baptismum tuum remissa nondum erant.