Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

V

Sed ubi mihi homo tuus Simplicianus de Victorino ista narrauit, exarsit ad imitandum: ad hoc enim et ille narrauerat. posteaquam uero et illud addidit, quod imperatoris Iuliani temporibus, lege data prohibiti sunt Christiani docere litteraturam et oratoriam quam legem ille amplexus, loquacem scholam deserere maluit quam uerbum tuum, quo linguas infantium facis disertas non mihi fortior quam felicior uisus est, quia inuenit occasionem uacandi tibi. cui rei ego suspirabam, ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea uoluntate. uelle meum tenebat inimicus; et inde mihi catenam fecerat et constrinxerat me. quippe uoluntate peruersa facta est libido, et dum seruitur libidini, facta est consuetudo, et dum consuetudini non resistur, facta est necessitas. quibus quasi ansulis sibimet innexis unde catenam appellaui tenebat me obstrictum dura seruitus. uoluntas autem noua, quae mihi esse coeperat, ut te gratis colere fruique te uellem, deus, sola certa iucunditas, nondum erat idonea ad superandam priorem uetustate roberatam. ita duae uoluntates meae, una uetus, alia noua, illa carnalis, illa spiritalis, confilgebant inter se, atque discordando dissipabant animam meam.

Sic intellegebam me ipso experimento id quod legeram, quomodo caro concupisceret aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem: ego quidem in utroque, sed magis ego in eo, quod in me approbabam, quam in eo, quod in me improbabam. ibi enim magis iam non ego, quia ex magna parte id patiebar inuitus quam faciebam uolens. sed tamen consuetudo aduersus me pugnacior ex me facta erat, quoniam uolens quo nollem perueneram. et quis iure contradiceret, cum peccantem iusta poena sequeretur? et non erat iam illa excusatio, qua uideri mihi solebam propterea me nondum contempto saeculo seruire tibi, quia incerta mihi esset perceptio ueritatis: iam enim et ipsa certa erat. ego autem adhuc terra obligatus, militare tibi recusabam; et inpedimentis omnibus sic timebam expediri, quemadmodum inpediri timendum est.

Ita sarcina saeculi, uelut somno assolet, dulciter premebar; et cogitationes, quibus meditabar in te, similes erant conatibus expergisci uolentium, qui tamen superati soporis altitudine remerguntur. et sicut nemo est, qui dormire semper uelit, omniumque sano iudicio uigilare praestat, differt tamen plerumque homo somnum excutere, cum grauis torpor in membris est, eumque iam displicentem carpit libentius, quamuis surgendi tempus aduenerit: ita certum habebam, esse melius, tuae caritati me dedere, quam meae cupiditati cedere; sed illud placebat et uincebat, hoc libebat et uinciebat. non enim erat quod tibi responderem dicenti mihi: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus; et undique ostendenti uera te dicere, non erat omnino, quid responderem ueritate conuictus, nisi tantum uerba lenta et somnolenta: modo, ecce modo sine paululum. sed modo et modo non habebat modum et sine paululum in longum ibat. frustra condelectabatur legi tuae secundum interiorem hominem, cum alia lex in membris meis repugnaret legi mentis meae, et captiuum me duceret in lege peccati, quae in membris meis erat. lex enim peccati est uiolentia consuetudinis, qua trahitur et tenetur etiam inuitus animus, eo merito, quo in eam uolens inlabitur. miserum ergo me quis liberaret de corpore mortis huius, nisi gratia tua per Iesum Christum, dominum nostrum?