Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

Liber octavus

I

Deus meus, recorder in gratiarum actione tibi, et confitear misericordias tuas super me. perfundantur ossa mea dilectione tua, et dicant: Domine, quis similis tibi? dirrupisti uincula mea: sacrificem tibi sacrificium laudis. quomodo dirrupisti ea, narrabo, et dicent omnes, qui adorant te, cum audient haec: Benedictus dominus in caelo et in terra; magnum et mirabile nomen eius. inhaeserant praecordiis meis uerba tua, et undique circumuallabar abs te. de uita tua aeterna certus eram, quamuis eam in aenigmate et quasi per speculum uideram; dubitatio tamen omnis de incorruptibili substantia, quod ab illa esset omnis substantia, ablata mihi erat, nec certior de te, sed stabilior in te esse cupiebam. de mea uero temporali uita nutabant omnia, et mundandum erat cor a fermento ueteri; et placebat uia, ipse saluator, et ire per eius angustias adhuc pigebat. et inmisisti in mentem meam, uisumque est bonum in conspectu meo, pergere ad Simplicianum, qui mihi bonus apparebat seruus tuus, et lucebat in eo gratia tua. audieram etiam, quod a iuuentute sua deuotissime tibi uiueret; iam uero tunc senuerat; et longa aetate in tam bono studio sectandae uiae tuae multa expertus, multa edoctus mihi uidebatur: et uere sic erat. unde mihi ut proferret uolebam conferenti secum aestus meos, quis esset aptus modus sic affecto, ut ego eram, ad ambulandum in uia tua.

Videbam enim plenam ecclesiam, et alius sic ibat, alius autem sic. mihi autem displicebat, quod agebam in saeculo, et oneri mihi erat ualde, non iam inflammantibus cupiditatibus, ut solebant, spe honoris et pecuniae ad tolerandam illam seruitutem tam grauem. iam enim me illa non delectabant, prae dulcedine tua et decore domus tuae, quam dilexi; sed adhuc tenaciter alligabar ex femina, nec me prohibebat apostolus coniugari, quamuis exhortaretur ad melius, maxime uolens omnes homines sic esse, ut ipse erat. sed ego infirmior eligebam molliorem locum; et propter hoc unum uoluebar in ceteris, languidus et tabescens curis marcidis, quod et in aliis rebus, quas nolebam pati, congruere cogebar uitae coniugali, cui deditus obstringebar. audieram ex ore ueritatis esse spadones, qui se ipsos absciderunt propter regnum caelorum; sed, qui potest, inquit, capere, capiat. uani sunt certe omnes homines, quibus non inest dei scientia, nec de his, quae uidentur bona, potuerunt inuenire eum, qui est. at ego iam non eram in illa uanitate; transcenderam eam, et contestante uniuersa creatura, inueneram te creatorem nostrum, et uerbum tuum apud te deum, tecumque unum deum, per quod creasti omnia. et est aliud genus inpiorum, qui cognoscentes deum non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt. in hoc quoque incideram, et dextera tua suscepit me et inde ablatum posuisti, ubi conualescerem, quia dixisti homini: Ecce pietas est sapientia, et: Noli uelle uideri sapiens, quoniam dicentes se esse sapientes stulti facti sunt. et inueneram iam bonam margaritam, et uenditis omnibus, quae haberem, emenda erat, et dubitabam.