Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XI

Audieram enim ego adhuc puer de uita aeterna promissa nobis per humilitatem domini dei nostri descendentis ad superbiam nostram, et signabar iam signo crucis eius, et condiebar eius sale iam inde ab utero matris meae, quae multum sperauit in te. uidisti, domine, cum adhuc puer essem, et quodam die pressu stomachi repente aestuarem paene moriturus, uidisti, deus meus, quoniam custos meus iam eras, quo motu animi et qua fide baptismum Christi tui, dei et domini mei, flagitaui a pietate matris meae et matris omnium nostrum, ecclesiae tuae. et conturbata mater carnis meae, quoniam et sempiternam salutem meam carius parturibat corde casto in fide tua, iam curaret festinabunda, ut sacramentis salutaribus initiarer et abluerer, te, domine Iesu, confitens in remissionem peccatorum, nisi statim recreatus essem. dilata est itaque mundatio mea, quasi necesse esset, ut adhuc sordidarer, si uiuerem, quia uidelicet post lauacrum illud maior et periculosior in sordibus delictorum reatus foret. ita iam credebam, et illa, et omnis domus, nisi pater solus, qui tamen non euicit in me ius maternae pietatis, quominus in Christum crederem, sicut ille nondum crediderat. nam illa satagebat, ut tu mihi pater esses, deus meus, potius quam ille: et in hoc adiuuabas eam, ut superaret uirum, cui melior seruiebat, quia et in hoc tibi utique id iubenti seruiebat.

Rogo te, deus meus, uellem scire, si tu etiam uelles, quo consilio dilatus sum, ne tunc baptizarer, utrum bono meo mihi quasi laxata sint lora peccandi an non laxata sint. unde ergo etiam nunc de aliis atque aliis sonat undique in auribus nostris: sine illum, faciat; nondum enim baptizatus est. et tamen in salute corporis non dicimus: sine uulneretur amplius; nondum enim sanatus est. quanto ergo melius et cito sanarer, et id ageretur mecum meorum meaque diligentia, ut recepta salus animae meae tuta esset tutela tua, qui dedisseseam. melius uero. sed quot et quanti fluctus inpendere temptationum post pueritiam uidebantur! nouerat eos iam illa mater, et terram potius, unde postea formarer, quam ipsam iam effigiem conmittere uolebat.