Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT V. De amicitiae fructibus.

Aelredus.

Non id pro tantae rei dignitate a me explicari posse praesumo; cum in rebus humanis nihil sanctius appetatur, nihil quaeratur utilius, nihil difficilius inveniatur, nihil experiatur dulcius, nihil fructuosius teneatur. Habet enim fructum vitae praesentis quae nunc est et futurae. Ipsa enim omnes virtutes sua condit suavitate, vitia sua virtute confodit, adversa temperat, componit prospera; ita ut sine amico inter mortales nihil fere possit esse iucundum; homo bestiae comparetur, non habens qui sibi collaetetur in rebus secundis, in tristibus contristetur; cui evaporet si quid molestum mens conceperit; cui communicet si quid praeter solitum sublime vel luminosum accesserit. "Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se" (Eccle. IV, 10). Solus omnino est, qui sine amico est. At quae felicitas, quae securitas, quae iucunditas habere cum quo aeque audeas loqui ut tibi; cui confiteri non timeas si quid deliqueris; cui non erubescas revelare in spiritalibus si quid profeceris; cui cordis tui omnia secreta committas, et commendes consilia?

Quid igitur iucundius, quam ita unire animum animo, et unum efficere e duobus, ut nulla iactantia timeatur, nulla formidetur suspicio; nec correptus alter ab altero doleat; nec laudantem alter alterum adulationis notet vel arguat? "Amicus", ait Sapiens, "medicamentum vitae est" (Eccli. VI, 16). Praeclare quidem id. Non enim validior vel efficacior vel praestantior est vulneribus nostris in omnibus temporalibus medicina, quam habere qui omni incommodo occurrat compatiens, omni commodo occurrat congratulans; ut, secundum Apostolum, iunctis humeris, onera invicem tolerent; nisi quod unusquisque propriam levius quam amici portat iniuriam. Amicitia ergo secundas res splendidiores facit, adversas partiens, communicans que leviores. Optimum ergo vitae medicamentum amicus. Nam ut ethnicis etiam placuit, non aqua, non igni pluribus locis utimur quam amico. In omni actu, in omni studio, in certis, in dubiis, in quolibet eventu, in fortuna qualibet, in secreto et publico, in omni consultatione, domi foris que, ubique amicitia grata, amicus necessarius, utilis gratia reperitur. "Quo circa amici", ut ait Tullius, "et absentes adsunt sibi, et egentes abundant, et imbecilles valent; et, quod difficilius dictu est, mortui vivunt" (Cicero de Amicitia, n. 23). Igitur amicitia divitibus pro gloria, exsulibus pro patria, pauperibus pro censu, aegrotis pro medicina, mortuis pro vita, sanis pro gratia, imbecillibus pro virtute, robustis est pro praemio. Tantus enim amicos honos, memoria, laus desiderium que prosequitur, ut et eorum vita laudabilis, et mors pretiosa iudicetur. Et quod his omnibus excellit, quidam gradus est amicitia vicinus perfectioni, quae in Dei dilectione et cognitione consistit; ut homo ex amico hominis Dei efficiatur amicus, secundum illud salvatoris in Evangelio: "Iam non dicam vos servos, sed amicos meos" (Joan. XV, 15).


Galterus.

Ita, fateor, tua me movit oratio; ita in amicitiae desiderium totum animi mei succendit appetitum; ut nec vivere me crediderim, quamdiu huius tanti boni tam multiplici fructu caruero. Sed hoc quod ultimum posuisti, quod me totum rapuit, et pene abripuit a terrenis, plenius mihi enodari desidero: quod scilicet amicitia optimus ad perfectionem gradus existit. Et opportune nunc hic noster Gratianus intravit, quem ipsius amicitiae alumnum iure dixerim, cuius totum studium est amari et amare; ne forte amicitiae nimium avidus, eius que similitudine deceptus, falsam pro vera, fictam pro solida, pro spiritali carnalem recipiat.


Gratianus.

Ago gratias humanitati tuae, frater, quod non vocato, sed se impudentius ingerenti, nunc tandem ad spiritale convivium concedis accessum. Nam si me serio, non ludo, alumnum amicitiae appellandum putasti, debueram in sermonis principio accersiri; nec aviditatem meam posita verecundia prodidissem. At tu, pater, perge quo coeperas, et causa mei aliquid mensis appone; ut si non satiari ut iste, qui nescio quot ferculis devoratis, nunc me quasi ad reliquias suas fastidiosus ascivit, saltem modicum valeam refocillari.


Aelredus.

Non verearis, fili, quoniam tanta restant adhuc de amicitiae bono dicenda, quae si quislibet sapiens prosequeretur, nos nihil dixisse putares. Verum quomodo ad Dei dilectionem et cognitionem gradus quidam sit amicitia, paucis adverte. In amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum, et quidquid est, id sanctum et voluntarium et verum est. Et hoc ipsum caritatis quoque proprium est. In hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod inter eos qui sibi amicitiae glutino copulantur, omnia iucunda, omnia secura, omnia dulcia, omnia suavia sentiuntur. Ex caritatis igitur perfectione plerosque diligimus, qui nobis oneri sunt et dolori; quibus licet honeste, non ficte, non simulate, sed vere voluntarie que consulimus; ad secreta tamen eos amicitiae nostrae non admittimus. Quocirca in amicitia coniunguntur honestas et suavitas, veritas et iucunditas, dulcedo et voluntas, affectus et actus. Quae omnia a Christo inchoantur, per Christum promoventur, in Christo perficiuntur. Non igitur videtur nimium gravis vel innaturalis ascensus, de Christo amorem inspirante quo amicum diligimus, ad Christum semetipsum amicum nobis praebentem, quem diligamus; ut suavitas suavitati, dulcedo dulcedini, affectus succedat affectui. Itaque amicus in spiritu Christi adhaerens amico, efficitur cum eo cor unum et anima una; et sic per amoris gradus ad Christi conscendens amicitiam, unus cum eo spiritus efficitur in osculo uno. Ad quod osculum anima quaedam sancta suspirans: "Osculetur me, inquit, osculo oris sui" (Cant. I, 1). Consideremus istius osculi carnalis proprietatem, ut de carnalibus ad spiritalia, de humanis ad divina transeamus. Duobus alimentis vita hominis sustentatur, cibo et aere. Et sine cibo aliquamdiu potest subsistere; at sine aere, ne una quidem hora. Itaque ut vivamus, ore haurimus aerem et remittimus. Et ipsum quidem quod emittitur vel recipitur, spiritus nomen obtinuit. Quocirca in osculo duo sibi spiritus obviant, et miscentur sibi et uniuntur. Ex quibus quaedam mentis suavitas innascens, osculantium movet et perstringit affectum. Est igitur osculum corporale, osculum spiritale, osculum intellectuale.