Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT XXII. Patientia.

Sic et multae causae deesse non poterunt, quibus illius quem cupis esse amicum probetur patientia, cum necesse sit arguere eum quem diligis; quod aliquando quasi ex industria durius fieri oportet, ut sic eius vel probetur, vel exerceatur tolerantia. Id sane attendendum est, ut licet talia reperiantur in eo quem probas, quae offendant animum, vel alicuius secreti incauta revelatione, vel alicuius temporalis commodi cupiditate, vel minus discreta correptione, vel aliqua debitae lenitatis transgressione; non statim a proposita dilectione vel electione resilias, quamdiu correctionis eius spes ulla relucet. Nec quemquam in amicis eligendis vel probandis taedeat esse sollicitum; cum huius laboris fructus vitae sit medicamentum et immortalitatis solidissimum fundamentum. Cum enim plurimi in thesauris multiplicandis, in bobus et asinis, in ovibus et capris nutriendis, eligendis, comparandis, satis periti sint, certa que in his omnibus cognoscendis non desint indicia, dementiae res est, eamdem in amicis acquirendis, vel probandis non dare operam, et quasdam addiscere notas, quibus hi, quos elegimus in amicos, ad amicitiam probentur idonei. Cavendus sane est quidam impetus amoris qui praecurrit iudicium, et probandi adimit potestatem. Est proinde viri prudentis sustinere, hunc refrenare impetum, ponere modum benevolentiae, paulatim procedere in affectum, donec iam probato se totum dedat et committat amico.

Galterus.

Fateor, adhuc me movet illorum sententia, qui sine huiusmodi amicis vivere tutius arbitrantur.


Aelredus.

Mirum hoc; cum sine amicis nulla prorsus vita iucunda sit.


Galterus.

Cur, rogo te?


Aelredus.

Ponamus totum genus humanum exemptum mundo, te solum superstitem reliquisse. Et ecce coram te omnes mundi deliciae et divitiae, aurum, argentum, lapides pretiosi, urbes muratae, castra turrita, ampla aedificia, sculpturae, picturae. Sed et reformatum te in antiquum cogita statum, omnia habere subiecta, oves et boves universas, insuper et pecora campi, volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris. Dic, rogo nunc, utrum sine socio omnia tibi haec possent esse iucunda?


Galterus.

Minime.


Aelredus.

Quid si unum haberes cuius nescires linguam, ignorares mores, cuius te lateret et amor et animus?


Galterus.

Si non aliquibus signis efficere possem, ut esset amicus, mallem nullum quam talem habere.


Aelredus.

Si autem unus adesset quem aeque ut te ipsum diligeres, a quo te similiter diligi non dubitares, nonne omnia quae prius videbantur amara, dulcia redderentur et sapida?


Galterus.

Prorsus ita est.


Aelredus.

Nonne quanto plures haberes de talibus, tanto feliciorem te iudicares?


Galterus.

Verissime.


Aelredus.

Haec est illa mira et magna felicitas quam expectamus, Deo ipso operante, et diffundente inter se et creaturam suam quam sustulerit, inter ipsos gradus et ordines quos distinxerit, inter singulos quosque quos elegerit, tantam amicitiam et caritatem, ut sic quisque diligat alium sicut seipsum; ac per hoc sicut unusquisque de propria, sic et de alterius felicitate laetetur; et ita singulorum beatitudo omnium sit, et omnium beatitudinum universitas singulorum. Ibi nulla cogitationum occultatio, nulla affectionum dissimulatio. Haec est vera et aeterna amicitia quae hic inchoatur, ibi perficitur; quae paucorum hic est, ubi pauci boni; ibi omnium, ubi omnes boni. Hic necessaria probatio, ubi est sapientium et stultorum permixtio; ibi probatione non egent, quos beatificat angelica illa et quodammodo divina perfectio. Ad hanc proinde similitudinem comparemus amicos quos non secus quam nos ipsos diligamus; quorum nobis nuda sint omnia, quibus omnia nostra pandamus secreta; qui firmi sint et stabiles, et constantes in omnibus. Putas ne quemquam mortalium esse qui non velit amari?


Galterus.

Non aestimo.


Aelredus.

Si quem videres inter multos vivere, et omnes habere suspectos, quasi insidiatores capitis sui timere omnes, nullum diligere, nec se diligi a quoquam putare, non eum miserrimum iudicares?


Galterus.

Miserrimum plane.


Aelredus.

Ergo et ipsum felicissimum non negabis qui in eorum inter quos vivit visceribus requiescit, amans omnes et amatus ab omnibus, quem ab hac suavissima tranquillitate, nec suspicio dividat, nec timor excutiat.


Galterus.

Optime ac verissime.


Aelredus.

Quod si forte de omnibus difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto plures nobis abundant huiusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus? Nudiustertius cum claustra monasterii circuirem, consedente fratrum amantissima corona, et quasi inter paradisiacas amoenitates singularum arborum folia, flores fructus que mirarer; nullum inveniens in illa multitudine quem non diligerem, et a quo me diligi non confiderem, tanto gaudio perfusus sum ut omnes mundi huius delicias superaret. Sentiebam quippe meum spiritum transfusum in omnibus, et in me omnium transmigrasse affectum, ut dicerem cum propheta: "Ecce quam bonum et quam iucundum, habitare fratres in unum" (Psal. CXXXII, 1).


Gratianus.

Num omnes illos quos sic diligis et a quibus sic diligeris, te in amicitiam assumpsisse putabimus?