Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Aelredus Rievallensis
De Amicitia

CAPUT XVI. De laesione eorum qui diligendi sunt.

Aelredus.

. Quinque illa quae paulo ante descripsimus, maxime autem revelatio secretorum, et occulti morsus detractionum. His sextum addimus. Si eos qui tibi aeque diligendi sunt, laeserit, eis que quorum tua interest providere saluti, ruinae et scandali materiam etiam correptus praebere non desierit, maxime ubi vitiorum ipsorum te tangit infamia. Non enim amor praeponderare debet religioni, non fidei, non caritati civium, non plebis saluti. Rex Assuerus superbissimum Aman, quem prae caeteris amicum habuerat, suspendit in cruce, amicitiae quam ille fraudulentis consiliis laeserat, salutem multitudinis et caritatem praeponens uxoris. Iahel uxor Aber cinei, licet pax fuerit inter Sisaram et domum Aber, plebis tamen salutem huic amicitiae praeferens, ipsum Sisaram clavo sopivit et malleo.

Sanctus propheta David, cum de iure amicitiae cognationi Ionathae debuerat pepercisse, audiens tamen a Domino, propter Saul et domum eius et sanguinem, quia occiderat gabaonitas, populum fame tribus annis iugiter laborasse, septem viros de cognatione eius, gabaonitis tradidit puniendos. Hoc autem nolo vos ignorare, inter perfectos quos sapienter electos et caute probatos, vera et spiritalis amicitia copulavit, non posse intervenire discidium. Cum enim amicitia de duobus unum fecerit, sicut id quod unum est non potest dividi, sic et amicitia a se non poterit separari. Patet igitur hanc amicitiam quae patitur sectionem, ex ea parte qua laeditur, numquam fuisse veram, quia amicitia quae desinere potest, numquam vera fuit. In hoc tamen amicitia probabilior et magis virtus probatur, quod nec in eo qui laeditur desinit esse quod fuit; diligens eum a quo non diligitur; honorans eum a quo spernitur; benedicens eum a quo maledicitur; benefaciens ei qui sibi quod perniciosum est machinatur.


Gratianus.

Quomodo igitur amicitia solvitur, si excluso talia sunt exhibenda ab eo a quo solvitur?