Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

C 4

[1] CACOS interpretatur malum, unde hic Cacus -ci, quia fuit malus: fuit enim servus Evandri et malus et fur. Et hec cacexia -e vel cacesia -e dicitur mala vexatio, quedam passio est, et dicitur a cacos et oxi, quod est acutum, vel ethis, quod est mos, quasi acutum malum vel quasi malus mos; [2] et a cacos descendit illud inhonestum verbum et illepidum dictu secundum depositorum speciem, scilicet caco -as, et est cacare malum humorem, malam substantiam, malam possessionem deponere; [3I et per compositionem hic cacodemon, idest malus sciens, nam demon interpretatur sciens; inde cacodemones dicti sunt mali angeli; [4] et hic cacemphatus -ti, idest turpis sonus, a cacos et phone quod est sonus vel fatus; inde cacemphatus, idest turpis sonus vel turpis fatus, quod et alio nomine dicitur cacophonia a cacos et phone; unde cacemphaticus -a -um et cacophonicus -a -um in eodem sensu. [5] Item a cacos et ethis, quod est mos, dicitur hic cacetes -tis, idest malus mos, unde Iuvenalis 'tenet insanabile multos scribendi cacetes'. Item a cacos et sintheton, quod est compositio, dicitur cacosintheton, idest vitiosa compositio. Virgilius 'versaque iuvencum terga fatigamus hasta'.