P 156
[1]Hoc PROBLEMA -tis, quod latine dicitur propositio, est questio difficile habens aliquid quod disputatione solvendum sit; [2] inde problematicus -a -um, gravis et diffìcilis, vel qui problema proponit; et videtur esse compositum a pro et lema, quod est vorago, quia proponitur ut voret et decipiat.