Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

O 46

[1] ORNO -as, colere, decorare; et derivatur ab os -ris, quasi ora et vultus decorare. [2] Unde ornamentum dicitur quia eius cultu vultus et os decoretur. Ornamenta circi sunt ova, meta, oboliscus, carcer. [3] Ova honori Pollucis et Castoris ascribunt qui illos esse editos credendo de cigno love non erubescunt. [4] Metarum appellatione proprie terminum ac finem mundi designare volunt. [5] Oboliscum Mesfres, rex Egipti, primus fecisse fertur tali ex causa: cum quodam tempore Nilus violenti inundatione Egipto nocuissset, indignatus rex, tamquam penas a flumine exigeret, sagittas in undas misit. [6] Non diu post, gravi invalitudine correptus, lumen amisit; qui post cecitatem visu recepto duos oboliscos soli sacravit: oboliscus enim, vel obelus, sagitta dicitur. [7] Qui ideo in medio circo ponitur quia per medium mundum sol currit; sed medio spatio ab utraque meta constitutus oboliscus fastigium et summitatem celi signifìcat, cum sol ab utroque spatio medio orarum discrimine trascendit. [8] Summo obolisco superpositum258 est quoddam auratum in modum fiamme formatum, quia sol multum caloris et ignis in se habet. [9] Carcer est unde equi emittuntur, dictus ad similitudinem carceris civilis, quia ut ibi homines damnati et inclusi ita hic equi coercentur ne exeant antequam signum detur. [10] Orno componitur ador-no -as, deorno -as, valde ornare vel ornamentum auferre, exorno -as in eodem sensu; et est activum cum omnibus suis compositis.