Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

F 91

[1] FREMO -is -ui fremitum, idest murmurare, tumultuari, furore mentis usque ad vocis tumultum excitari; unde hic fremor -ris, et hic fremitus -tus: sed fremor est murmur hominum, fremitus ferarum; et fremebundus -a -um, idest similis frementi vel qui cito fremit; [2] et hec frea -e, idest potestas vel mundiana de parente suo relieta. [3] Fremo componitur confremo -is, idest simul fremere; defremo -is, idest valde fremere vel a fremitu cessare; infremo -is, idest valde vel intus fremere; refremo -is. [4] Et ab istis inchoativa fremisco, confremisco, defremisco et cetera. Fremo et omnia eius composita neutra sunt et faciunt preteritum in -mui et supinum in -mitum, et omnia corripiunt hanc sillabam fre-.