Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

E 51

[1] EMERAS interpretatur dies et componitur cum dia, quod est duo, et dicitur hoc diemeron, vel diemerum latinum, idest biduum; et cum bracos et "dicitur bruma, quasi bracos emeras, idest brevis dies, propter brevitatem dierum qui tunc sunt. Sed hoc iam superius tractatum est cum tractabatur de bracos. [2] Item emeras componitur cum epi, quod est supra, et dicitur hec ephimera, piscis quidam qui uno die oritur et eodem moritur; unde dicitur ephimera febris simplex et non molesta que in uno die affligit hominem et eodem die perit, quasi supra diem non excedens, non durans. [3] Et inde hec ephimeris -ridis genus est istorie, scilicet unius diei digestus, vel unius diei rerum abbreviatio, computatio, calculatio; ephimeris etiam dicitur tabula manualis, liber in quo cotidiani actus scribi solent; Iuvenalis 'in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephimeridas'. Et sonat ephimeris apud nos diurnum vel cotidianum: nam quod Latini dicunt diurnum, Greci ephimerida dicunt. [4] Item componitur cum nox et dicitur imerinox, scilicet dies et nox, et est grecum, quasi emerinox; et cum baptista -e et dicitur hic et hec imerobaptista -e, quasi emerobaptista, et sunt imerobaptiste quidam heretici sic dicti quia cotidie vestimenta sua et corpora lavant.