Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Radbodo di Utrecht
De hirundine

Versus Ratbodi Sanctae Traiectensis aecclesiae famuli de hirundine

Est mihi corporeae species aptissima formae,
Quae fore terrigenûm nulli onerosa queat;
Vix etenim digitos numerat mensura quaternos,
Formula qua constat corporis arta mei.
Unde dei templis fas est mihi ponere nidos
Inque hominum pullos aede fovere meos.
Agricolis autem veniens nova gaudia porto;
Garrula nam 'vacuum scindite' clamo 'solum'.
Quorum sub laribus modicam dum congero glebam,
Nequiquam augurio spondeo fausta meo.
At mihi mirandum tribuit natura secretum,
Quo medicans pullis lumina reddo meis;
Nam mihi Phytagoras hac coedit in arte magistrae,
Quem frustra caecus, ut reparetur, adit.
Inde est quod nostro nomen de nomine nascens
Urbetenus crassis accipit herba locis;
Quod qui nosse velit, Grecos primum ore sequatur,
Mox et hirundineam Roma et hirundo dabit.
Ergo iuvat nostrum, lector, tibi dicere morem,
Quo mirere magis cuncta creantis opus.
Floriferas auras et frondea tempora capto
Tumque per humanas hospitor ipsa domos
Atque ibi spectandum cunctis confingo cubile,
Segnis inersque manus quale patrare nequit.
In quo nata mihi praedulcia pignora servo,
Donec me valeant per spatia ampla sequi.
Hunc mihi iungo gregem, et volucres mox explico pennas;
Impigra sic totam duco volando diem,
Nec tamen id frustra: dum quippe per ardua trano,
Arrident densis aethera laeta satis;
At, cum limosas pennis contingo paludes,
Tum pluvia et ventis, Aeole, tundis agros.
Sole dehinc gelido cum ninguida bruma propinquat,
Seu patria pellor seu fugio ipsa mea,
Nec dulces nidos nec hospita limina curans,
Sed propriae sortis indita iura sequens.
Sic rigidas auras ignotis vito sub antris,
Sic quoque naturae do paradigma tenax.
Heus homo, dum causas rerum miraris opertas,
Ne spernas decoris munera quaeso tui:
Tu ratione viges – ego sum rationis egena;
Tu post fata manes – fata ego tota sequor.
His quantum superas, tantum me vince creantis
Imperio parens, iussit ut ipse creans.