Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Macrobius, Ambrosius Aurelius Theodosius
Commentariorum in Somnium Scipionis liber primus et secundus

III

His praelibatis antequam ipsa somnii verba tractemus, prius quot somniandi modos observatio deprehenderit, cum licentiam figurarum, quae passim quiescentibus ingeruntur, sub definitionem ac regulam vetustas mitteret, edisseramus, ut cui eorum generi somnium quo de agimus adplicandum sit innotescat. omnium quae videre sibi dormientes videntur quinque sunt principales et diversitates et nomina. aut enim est ὄνειρος secundum Graecos quod Latini somnium vocant, aut est ὅραμα quod visio recte appellatur, aut est χρηματισμός quod oraculum nuncupatur, aut est ἐνύπνιον quod insomnium dicitur, aut est φάνταασμα quod Cicero, quotiens opus hoc nomine fuit, visum vocavit. ultima ex his duo cum videntur, cura interpretationis indigna sunt, quia nihil divinationis adportant, ἐνύπνιον dico et φάνταασμα. est enim ἐνύπνιον quotiens cura oppressi animi corporisve sive fortunae, qualis vigilantem fatigaverat, talem se ingerit dormienti: animi, si amator deliciis suis aut fruentem se videat aut carentem, si metuens quis imminentem sibi vel insidiis vel potestate personam aut incurrisse hanc ex imagine cogitationum suarum aut effugisse videatur: corporis, si temeto ingurgitatus aut distentus cibo vel abundantia praefocari se aestimet vel gravantibus exonerari, aut contra si esuriens cibum aut potum sitiens desiderare, quaerere, vel etiam invenisse videatur: fortunae cum se quis aestimat vel potentia vel magistratu aut augeri pro desiderio aut exui pro timore. haec et his similia, quoniam ex habitu mentis quietem sicut praevenerant ita et turbaverant dormientis, una cum somno avolant et pariter evanescunt. hinc et insomnio nomen est non quia per somnium videtur hoc enim est huic generi commune cum ceteris sed quia in ipso somnio tantum modo esse creditur dum videtur, post somnium nullam sui utilitatem vel significationem relinquit. falsa esse insomnia nec Maro tacuit: sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes,

caelum hic vivorum regionem vocans quia sicut di nobis, ita nos defunctis superi habemur. amorem quoque describens, cuius curam semper sequuntur insomnia, ait: haerent infixi pectore vultus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem,

et post haec: Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent?

φάνταασμα vero, hoc est visum, cum inter vigiliam et adultam quietem in quadam, ut aiunt, prima somni nebula adhuc se vigilare aestimans, qui dormire vix coepit, aspicere videtur irruentes in se vel passim vagantes formas a natura seu magnitudine seu specie discrepantes variasque tempestates rerum vel laetas vel turbulentas. in hoc genere est et ἐπιάλτης quem publica persuasio quiescentes opinatur invadere, et pondere suo pressos ac sentientes gravare. his duobus modis ad nullam noscendi futuri opem receptis, tribus ceteris in ingenium divinationis instruimur. et est oraculum quidem cum in somnis parens vel alia sancta gravisve persona seu sacerdos vel etiam deus aperte eventurum quid aut non eventurum, faciendum vitandumve denuntiat. visio est autem cum id quis videt quod eodem modo quo apparuerat eveniet. amicum peregre commorantem quem non cogitabat visus sibi est reversum videre, et procedenti obvius quem viderat venit in amplexus. depositum in quiete suscepit et matutinus ei precator occurrit mandans pecuniae tutelam et fidae custodiae celanda committens. somnium proprie vocatur quod tegit figuris et velat ambagibus non nisi interpretatione intellegendam significationem rei quae demonstratur, quod quale sit non a nobis exponendum est, cum hoc unus quisque ex usu quid sit agnoscat. huius quinque sunt species. aut enim proprium aut alienum aut commune aut publicum aut generale est. proprium est cum se quis facientem patientemve aliquid somniat, alienum cum alium, commune cum se una cum alio, publicum est cum civitati forove vel theatro seu quibuslibet publicis moenibus actibusve triste vel laetum quid aestimat accidisse, generale est cum circa solis orbem lunaremve globum seu alia sidera vel caelum omnesve terras aliquid somniat innovatum. hoc ergo quod Scipio vidisse se rettulit et tria illa quae sola probabilia sunt genera principalitatis amplectitur, et omnes ipsius somnii species attingit. est enim oraculum quia Paulus et Africanus uterque parens, sancti gravesque ambo nec alieni a sacerdotio, quid illi eventurum esset denuntiaverunt; est visio quia loca ipsa in quibus post corpus vel qualis futurus esset aspexit; est somnium quia rerum quae illi narratae sunt altitudo tecta profunditate prudentiae non potest nobis nisi scientia interpretationis aperiri. ad ipsius quoque somnii species omnes refertur. est proprium quia ad supera ipse perductus est et de se futura cognovit; est alienum quod quem statum aliorum animae sortitae sint deprehendit; commune quod eadem loca tam sibi quam ceteris eiusdem meriti didicit praeparari; publicum quod victoriam patriae et Carthaginis interitum et Capitolinum triumphum ac sollicitudinem futurae seditionis agnovit; generale quod caelum caelique circulos conversionisque concentum, vivo adhuc homini nova et incognita, stellarum etiam ac luminum motus terraeque omnis situm suspiciendo vel despiciendo concepit. nec dici potest non aptum fuisse Scipionis personae somnium quod et generale esset et publicum quia necdum illi contigisset amplissimus magistratus, immo cum adhuc ut ipse dicit paene miles haberetur. aiunt enim non habenda pro veris de statu civitatis somnia nisi quae rector eius magistratusve vidisset aut quae de plebe non unus sed multi similia somniassent. ideo apud Homerum cum in concilio Graecorum Agamemnon somnium quod de instruendo proelio viderat publicaret, Nestor qui non minus ipse prudentia quam omnis iuventa viribus iuvit exercitum, concilians fidem relatis. de statu, inquit, publico credendum regio somnio, quod si alter vidisset, repudiaremus ut futile. sed non ab re erat ut Scipio, etsi necdum adeptus tunc fuerat consulatum nec erat rector exercitus, Carthaginis somniaret interitum cuius erat auctor futurus, audiretque victoriam beneficio suo publicam, videret etiam secreta naturae vir non minus philosophia quam virtute praecellens. his adsertis quia superius falsitatis insomniorum Vergilium testem citantes, versus fecimus mentionem eruti de geminarum somnii descriptione portarum, siquis forte quaerere velit cur porta ex ebore falsis et e cornu veris sit deputata, instruetur auctore Porphyrio, qui in commentariis suis haec in eundem locum dicit ab Homero sub eadem divisione descriptum: latet, inquit, omne verum. hoc tamen anima cum ab officiis corporis somno eius paululum libera est interdum aspicit, non numquam tendit aciem nec tamen pervenit, et cum aspicit tamen non libero et directo lumine videt sed interiecto velamine, quod nexus naturae caligantis obducit. et hoc in natura esse idem Vergilius asserit dicens, aspice, namque omnem quae nunc obducta tuenti mortales hebetat visus tibi et umida circum caligat nubem eripiam

hoc velamen cum in quiete ad verum usque aciem animae introspicientis admittit, de cornu creditur, cuius ista natura est ut tenuatum visui pervium sit; cum autem a vero hebetat ac repellit optutum, ebur putatur, cuius corpus ita natura densetum est ut ad quamvis extremitatem tenuitatis erasum nullo visu ad ulteriora tendente penetretur.