Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VIII

Nonne ab infantia huc pergens ueni in pueritiam? uel potius ipsa in me uenit et successit infantiae? nec discessit illa: quo enim abiit? et tamen iam non erat. non enim eram infans, qui non farer, sed iam puer loquens eram. et memini hoc, et unde loqui didiceram, post aduerti. non enim docebant me maiores homines, praebentes mihi uerba certo aliquo ordine doctrinae sicut paulo post litteras, sed ego ipse mente, quam dedisti mihi, deus meus, cum gemitibus et uocibus uariis et uariis membrorum motibus edere uellem sensa cordis mei, ut uoluntati pareretur, nec ualerem quae uolebam omnia nec quibus uolebam omnibus. pensebam memoria: cum ipsi appellabant rem aliquam et cum secundum eam uocem corpus ad aliquid mouebant, uidebam et tenebam hoc ab eis uocari rem illam, quod sonabant, cum eam uellent ostendere. hoc autem eos uelle, ex motu corporis aperiebatur, tamquam uerbis naturalibus omnium gentium, quae fiunt uultu et nutu oculorum certerorumque membrorum actu et sonitu uocis indicante affectionem anim in petendis, habendis, reiciendis fugiendisue rebus. ita uerba in uariis sententiis locis suis posita et crebro audita quarum rerum signa essent paulatim colligebam measque iam uoluntates, edomito in eis signis ore, per haec enuntiabam. sic cum his, inter quos eram, uoluntatum enuntiandarum signa conmunicaui; et uitae humanae procellosam societatem altius ingressus sum, pendens ex parentum auctoritate nutuque maiorum hominum.