Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XI

Deinde quae illi in scripturis tuis reprehenderant defendi posse non existimabam: sed aliquando sane cupiebam cum aliquo illorum librorum doctissimo conferre singula, et experiri, quid inde sentiret. iam enim Elpidii cuiusdam aduersus eosdem Manichaeos coram loquentis et disserentis sermones etiam apud Carthaginem mouere me coeperant, cum talia de scripturis proferret, quibus resisti non facile posset. et inbecilla mihi responsio uidebatur istorum; quam quidem non facile palam promebant, sed nobis secretius: cum dicerent scripturas noui testamenti falsatas fuisse a nescio quibus, qui Iudaeorum legem inserere Christianae fidei uoluerunt, atque ipsi incorrupta exemplaria nulla proferrent. sed me maxime captum et offocatum quodam modo, deprimebant corporalia cogitantem moles illae, sub quibus anhelans in auram tuae ueritatis liquidam et simplicem respirare non poteram.