Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

VII

Nesciebam enim aliud, uere quod est, et quasi acutule mouebar, ut suffragarer stultis deceptoribus, cum a me quaereretur, unde malum est? et utrum forma corporea deus finiretur, et haberet capillos et ungues, et utrum iusti existimandi essent qui haberent uxores multas simul, et occiderent homines, et sacrificarent de animalibus. quibus rerum ignarus pertubabar, et recedens a ueritate ire in eam mihi uidebar, quia non noueram malum non esse nisi priuationem boni usque ad quod omnino non est. quod unde uiderem, cuius uidere usque ad corpus erat oculis, et animo usque ad phantasma? non noueram deum esse spiritum, non cui membra essent per longum et latum nec cui esse moles esset, quia moles in parte minor est quam in toto suo, et si infinita sit, minor est in aliqua parte certo spatio definita, quam per infinitum, et non est tota ubique sicut spiritus, sicut deus. et quid in nobis esset, secundum quod essemus, et quid in scriptura diceremur, ad imaginem dei, prorsus ignorabam.

Et non noueram iustitiam ueram interiorem non ex consuetudine iudicantem, sed ex lege rectissima dei omnipotentis, qua formarentur mores regionum et dierum pro regionibus et diebus, cum ipsa ubique ac semper esset, non alibi alia nec alias aliter; secundum quam iusti essent Abraham et Isaac et Iacob et Moyses et Dauid, et illi omnes laudati ore dei; sed eos ab imperitis iudicari iniquos, iudicantibus ex humano die et uniuersos mores humani generis ex parte moris sui metientibus; tamquam si quis nescius in armamentis, quid cui membro adcommodatum sit, ocrea uelit caput contegi et galea calciari, et murmuret, quod non apte conueniat; aut in uno die, indicto a pomeridianis horis iustitio, quisquam stomacheretur non sibi concedi quod uenale proponere, quia mane concessum est; aut in una domo uideat aliquid tractari manibus a quoquam seruo, quod facere non sinatur qui pocula ministrat; aut aliquid post praesepia fieri, quod ante mensam prohibeatur; et indignetur, cum sit unum habitaculum et una familia, non ubique atque omnibus idem tribui. sic sunt isti qui indignantur, cum audierint illo saeculo licuisse iustis aliquid, quod isto non licet iustis; et quia illis aliud praecepit deus, istis aliud pro temporalibus causis; cum eidem iustitiae utrique seruierint: cum in uno homine et in uno die et in unis aedibus uideant aliud alii membro congruere, et aliud iam dudum licuisse, post horam non licere, quiddam in illo angulo permitti aut iuberi, quod in isto iuxta uetetur et uindicetur, numquid iustitia uaria est et mutabilis? sed tempora, quibus praesidet, non pariter eunt; tempora enim sunt. homines autem, quorum uita super terram breuis est, quia sensu non ualent causas contexere saeculorum priorum aliarumque gentium, quas experti non sunt, cum his quas experti sunt, in uno autem corpore uel die uel domo facile possunt uidere, quid cui membro, quibus momentis, quibus partibus personisue congruat, in illis offenduntur, hic seruiunt.

Haec ego tunc nesciebam et non aduertebam, et feriebant undique ista oculos meos, et non uidebam. et cantabam carmina, et non mihi licebat ponere pedem quemlibet ubilibet, sed in alio atque alio metro aliter et in uno aliquo uersu non omnibus locis eundem pedem; et ars ipsa, qua canebam, non habebat aliud alibi, sed omnia simul. et non intuebar iustitiam, cui seruirent boni et sancti homines, longe excellentius atque sublimius habere simul omnia quae praecipit, et nulla ex parte uarie, tamen uariis temporibus non omnia simul, sed propria distribuentem ac praecipientem. et reprehendebam caecus pios patres, non solum, sicut deus iuberet atque inspiraret, utentes praesentibus, uerum quoque, sicut deus reuelaret, futura praenuntiantes.