Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

V

Itaque institui animum intendere in scripturas sanctas, et uidere, quales essent. et ecce uideo rem non compertam superbis neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam, et uelatam mysteriis, et non eram ego talis, ut intrare in eam possem, aut inclinare ceruicem ad eius gressus. non enim sicut modo loquor, ita sensi, cum attendi ad illam scripturam, sed uisa est mihi indigna, quam Tullianae dignitati compararem. tumor enim meus refugiebat modum eius, et acies mea non penetrabat interiora eius. uerum tamen illa erat, quae cresceret cum paruulis, sed ego dedignabar esse paruulus et turgidus fastu mihi grandis uidebar.