Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXXVI

Dies autem septimus sine uespera est nec habet occasum, quia sanctificasti eum ad permansionem sempiternam, ut id, quod tu post opera tua bona ualde, quamuis ea quietus feceris, requieuisti septimo die, hoc praeloquatur nobis uox libri tui, quod et nos post opera nostra ideo bona ualde, quia tu nobis ea donasti, sabbato uitae aeternae requiescamus in te.