Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XXXIIII

Inspeximus etiam, propter quorum figurationem ista uel tali ordine fieri uel tali ordine scribi uoluisti, et uidimus, quia bona sunt singula et omnia bona ualde, in uerbo tuo, in unico tuo, caelum et terram, caput et corpus ecclesiae, in praedestinatione ante omnia tempora sine mane et uespera. ubi autem coepisti praedestinata temporaliter exequi, ut occulta manifestares et incomposita nostra conponeres quoniam super nos erant peccata nostra, et in profundum tenebrosum abieramus abs te, et spiritus tuus bonus superferebatur ad subueniendum nobis in tempore opportuno et iustificasti impios et distinxisti eos ab iniquis, et solidasti auctoritatem libri tui inter superiores, qui tibi dociles essent, et inferiores, qui eis subderentur, et congregasti societatem infidelium in unam conspirationem, ut apparerent studia fidelium, ut tibi opera misericordiae parerent, distribuentes etiam pauperibus terrenas facultates ad adquirenda caelestia. et inde accendisti quaedam luminaria in firmamento, uerbum uitae habentes sanctos tuos, et spiritalibus donis praelata sublimi auctoritate fulgentes; et inde ad imbuendos infideles gentes sacramenta et miracula uisibilia uocesque uerborum secundum firmamentum libri tui, quibus etiam fideles benedicerentur, ex materia corporali produxisti; et deinde fidelium animam uiuam per affectus ordinatos continentiae uigore formasti, atque inde tibi soli mentem subditam, et nullus auctoritatis humanae ad imitandum indigentem, renouasti ad imaginem et similitudinem tuam praestantique intellectui rationabilem actionem tamquam uiro feminam subdidisti, omnibusque tuis ministeriis ad perficiendos fideles in hac uita necessariis, ab eisdem fidelibus ad usus temporales fructuosa in futurum opera praeberi uoluisti. haec omnia uidemus et bona sunt ualde, quoniam tu ea uides in nobis, qui spiritum, quo ea uideremus et in eis te amaremus, dedisti nobis.