Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Agustinus, Aurelius
Confessionum libri tredecim

XVI

Sed uae tibi, flumen moris humani! quis resistit tibi? quamdiu non siccaberis? quousque uolues Euae filios in mare magnum et formidulosum, quod uix transeunt qui lignum conscenderint? nonne ego in te legi et tonantem Iouem et adulterantem? et utique non posset haec duo, sed actum est, ut haberet auctoritatem imitandum uerum adulterium lenocinante falso tonitru. quis autem paenulatorum magistrorum audit aure sobria ex eodem puluere hominem clamantem et dicentem: fingebat haec Homerus et humana ad deos transferebat; diuina mallem ad nos? sed uerius dicitur, quod fingebat haec quidem ille, sed hominibus flagitiosis diuina tribuendo, ne flagitia flagitia putarentur, et ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed caelestes deos uideretur imitatus.

Et tamen, o flumen tartareum, iactantur in te fili hominum cum mercedibus, ut haec discant, et magna res agitur, cum hoc agitur publice in foro, in conspectu legum supra mercedem salaria decernentium, et saxa tua percutis et sonas dicens: hinc uerba discuntur, hinc adquiritur eloquentia, rebus persuadendis sententiisque explicandis maxime necesaria. ita ergo non cognosceremus uerba haec, imbrem et aureum et gremium et fucum et templa caeli et alia uerba, quae in eo loco scripta sunt, nisi Terentius induceret nequam adulescentem, proponentem sibi Iouem ad exemplum stupri, dum spectat tabulam quandam pictam in pariete, ubi inerat pictura haec, Iouem quo pacto Danaae misisse aiunt in gremium quondam imbrem aureum, fucum factum mulieri? et uide, quemadmodum se concitat ad libidinem quasi caelesti magisterio: at quem deum! (inquit) qui templa caeli summo sonitu concutit. ego homuncio id non facerem? ego uero illud feci ac libens. Non omnino, non omnino per hanc turpitudinem uerba ista commodius discuntur, sed per haec uerba turpitudo ista confidentius perpetratur. non accuso uerba quasi uasa lecta atque pretiosa, sed uinum erroris, quod in eis nobis propinabatur ab ebriis doctoribus, et nisi biberemus, caedebamur, nec appellare ad aliquem iudicem sobrium licebat. et tamen ego, deus meus, in cuius conspectu iam secura est recordatio mea, libenter haec didici et eis delectabar miser et ob hoc bonae spei puer appellabar.