Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Uguccione da Pisa
Derivationes

A 154

[1] AMARUS -a -um ab a, quod est sine, et mare, per contrarium, quod comparatur -rior -simus, unde hec amaritudo -nis, et hic amaror -ris pro eodem, et hoc amaricum -ci, unguentum quod amarum est, et hec amarina -ne virgultum amarum, et amarulentus -a -um plenus amarore, et amaricosus -a -um pro eodem, et potest comparari. [2] Item ab amarus amarico -as verbum activum, idest amarum facete vel defatigare, unde verbalia, et amareo -res, idest amarus sum vel fio, unde amaresco -scis verbum inchoativum. Item ab amarus hic amaracus -ci, quedam herba, unde Virgilius 'ubi mollis amaracus illum', vel Amaracus fuit quidam puer qui, dum deferret unguenta et cecidisset, mortuus est et mutatus in florem sui nominis; ita, a nomine illius, dicitur herba amaracus et flos et unguentum quod inde fit, quod et hoc amaracum dicitur. [3] Item ab amarus hic cucumer vel cucumis -ris, quia interdum sit amarus, qui dulcis nasci perhibetur, si lacte mellito eius semen infundatur. Unde hoc cucumerarium, locus ubi cucumeres abundant vel servantur, et hic cucumerarius -rii, et hec cucumeraria -rie, qui vel que eos custodit vel vendit. [4] Item ab amarus hec amurca -ce, idest fex olei inferior proprie, sed quandoque pro alterius liquoris accipitur fece, vel dicitur sic quia ab oleo se mergat inferius, ab a et mergo; amarus componitur quamamarus, peramarus, ambo pro valde amarus. [5] Item ab amarus hec mirica -ce, quam Latini tamariciam vocant, ex amaritudine nominata; gustus enim eius nimis est amarus; ex qua etiam arbore malefìcis artibus mistra, idest odia, concitati dicuntur. [6] Item ab amarus hec mirra -re, quedam arbor Arabie altitudinis quinque cubitorum, similis spine quam achantum vocant, cuius gutta viridis est et amara, unde et mirra dieta est tam arbor quam gutta illius, et hinc mirratus -a -um, mirra imbutus et infectus; [7] et amarus componitur cum xiros, quod est fructus, et dicitur xiromirrum, fructus mirre vel aroma et mixtura mirre et aloes, unde mortuorum corpora condiuntur ne putrescant; unde hic mirrites, quedam gemma quia in ea color est mirre, et hec murrina -ne, potio divina que a Grecis nectar dicitur. [8] Item mirra dicitur lapis unde fiunt vasa, unde Lucanus 'non auro myrrave bibit', unde mirrinus -a -um, ut 'mirrina vasa'. Item ab amarus hoc marrubium -bii, quedam herba quam Greci vocant prasium, et dicitur sic propter amaritudinem.