Tasti di scelta rapida del sito: Menu principale | Corpo della pagina | Vai alla colonna di sinistra

Colonna con sottomenu di navigazione


immagine Dante

Contenuto della pagina


-
Menu di navigazione

Alighieri, Dante
De vulgari eloquentia

VI

1. Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentio, quod nobilissimum est aliorum, et ea que digna sunt illo cantari discrevimus, que tria nobilissima sunt, ut superius est astructum, et modum cantionarium selegimus illis, tanquam aliorum modorum summum, et, ut ipsum perfectius edocere possimus, quedam iam preparavimus, stilum videlicet atque carmen, nunc de constructione agamus.

2. Est enim sciendum quod constructionem vocamus regulatam compaginem dictionum, ut Aristotiles phylosophatus est tempore Alexandri. Sunt enim quinque hic dictiones compacte regulariter, et unam faciunt constructionem.

3. Circa hanc quidem prius considerandum est quod constructionum alia congrua est, alia vero incongrua. Et quia, si primordium bene discretionis nostre recolimus, sola suprema venamur, nullum in nostra venatione locum habet incongrua, quia nec inferiorem gradum bonitatis promeruit. Pudeat ergo, pudeat ydiotas tantum audere deinceps ut ad cantiones prorumpant: quos non aliter deridemus quam cecum de coloribus distinguentem. Est ut videtur congrua quam sectamur.

4. Sed non minoris difficultatis accedit discretio priusquam quam querimus actingamus, videlicet urbanitate plenissimam. Sunt etenim gradus constructionum quamplures: videlicet insipidus, qui est rudium, ut Petrus amat multum dominam Bertam.

5. Est et pure sapidus, qui est rigidorum scolarium vel magistrorum, ut Piget me cunctis pietate maiorem, quicunque in exilio tabescentes patriam tantum sompniando revisunt; est et sapidus et venustus, qui est quorundam superficietenus rethoricam aurientium, ut Laudabilis discretio marchionis Estensis, et sua magnificentia preparata, cunctis illum facit esse dilectum; est et sapidus et venustus etiam et excelsus, qui est dictatorum illustrium, ut Eiecta maxima parte florum de sinu tuo, Florentia, nequicquam Trinacriam Totila secundus adivit.

6. Hunc gradum constructionis excellentissimum nominamus, et hic est quem querimus cum suprema venemur, ut dictum est. Hoc solum illustres cantiones inveniuntur contexte, ut Gerardus: Si per mon Sobretots non fos. Folquetus de Marsilia: Tan m'abellis l'amoros pensamen. Arnaldus Danielis: Sols sui che sai lo sobraffan chem sorz. Namericus de Belnui: Nuls hom non pot complir addrechamen. Namericus de Peculiano: Si com l'arbres che per sobrecarcar. Rex Navarre: Ire d'amor que en mon cor repaire. Iudex de Messana: Anchor che l'aigua per lo foco lassi. Guido GuinizeIli: Tegno de folle mpresa a lo ver dire. Guido Cavalcanti: Poi che de doglia cor conven ch'io porti. Cynus de Pistorio: Avegna che io aggia più per tempo. Amicus eius: Amor che ne la mente mi ragiona.

7. Nec mireris, lector, de tot reductis autoribus ad memoriam: non enim hanc quam supremam vocamus constructionem nisi per huiusmodi exempla possumus indicare. Et fortassis utilissimum foret ad illam habituandam regulatos vidisse poetas, Virgilium videlicet, Ovidium Metamorfoseos, Statium atque Lucanum, nec non alios qui usi sunt altissimas prosas, ut Titum Livium, Plinium, Frontinum, Paulum Orosium, et multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat.

8. Subsistant igitur ignorantie sectatores Guictonem Aretinum et quosdam alios extollentes, nunquam in vocabulis atque constructione plebescere desuetos.